| Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogita- | 12.20.1.1 |
| tiones tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam | |
| nunc ex liberis tuis frequentius tibi obuersari, non quia illi | |
| minus cari sunt sed quia naturale est manum saepius ad id | |
| referre quod dolet, qualem me cogites accipe: laetum et | 5 |
| alacrem uelut optimis rebus. Sunt enim optimae, quoniam | |
| animus omnis occupationis expers operibus suis uacat et | |
| modo se leuioribus studiis oblectat, modo ad consideran- | |
| dam suam uniuersique naturam ueri auidus insurgit. Ter- | 2.1 |
| ras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem | |
| circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus; tunc | |
| quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis inter- | |
| iacet perspicit et hoc tonitribus fulminibus uentorum flati- | 5 |
| bus ac nimborum niuisque et grandinis iactu tumultuosum | |
| spatium; tum peragratis humilioribus ad summa perrum- | |
| pit et pulcherrimo diuinorum spectaculo fruitur, aeterni- | |
| tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est uadit | |
| omnibus saeculis. | 10 |