Carissimum uirum amiserat, auunculum nostrum, cui
|
12.19.4.5
|
uirgo nupserat, in ipsa quidem nauigatione; tulit tamen
|
|
eodem tempore et luctum et metum euictisque tempestati-
|
|
bus corpus eius naufraga euexit. O quam multarum egregia
|
5.1
|
opera in obscuro iacent! Si huic illa simplex admirandis
|
|
uirtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum cer-
|
|
tamine celebraretur uxor quae oblita inbecillitatis, oblita
|
|
metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro
|
5
|
sepultura obiecit et, dum cogitat de uiri funere, nihil de
|
|
suo timuit! Nobilitatur carminibus omnium quae se pro
|
|
coniuge uicariam dedit: hoc amplius est, discrimine uitae
|
|
sepulcrum uiro quaerere; maior est amor qui pari periculo
|
|
minus redimit.
|
10
|
Post hoc nemo miretur quod per sedecim annos quibus
|
6.1
|
Aegyptum maritus eius optinuit numquam in publico con-
|
|
specta est, neminem prouincialem domum suam admisit,
|
|
nihil a uiro petît, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et
|
|
in contumelias praefectorum ingeniosa prouincia, in qua
|
5
|
etiam qui uitauerunt culpam non effugerunt infamiam,
|
|
uelut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi
|
|
difficillimum est cui etiam periculosi sales placent, omnem
|
|
uerborum licentiam continuit et hodie similem illi, quam-
|
|
uis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per
|
10
|
sedecim annos illam prouincia probasset: plus est quod
|
|
ignorauit. Haec non ideo refero ut laudes eius exequar,
|
7.1
|
quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut
|
|
intellegas magni animi esse feminam quam non ambitio,
|
|
non auaritia, comites omnis potentiae et pestes, uicerunt,
|
|
non metus mortis iam exarmata naue naufragium suum
|
5
|
spectantem deterruit quominus exanimi uiro haerens non
|
|
quaereret quemadmodum inde exiret sed quemadmodum
|
|
efferret. Huic parem uirtutem exhibeas oportet et ani-
|
|
mum a luctu recipias et id agas ne quis te putet partus tui
|
|
paenitere.
|
10
|