| Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, | 12.18.9.1 |
| nisi abesset. Nunc tamen ex adfectu tuo qui illius in te | |
| sit cogita: intelleges quanto iustius sit te illi seruari quam | |
| mihi inpendi. Quotiens te inmodica uis doloris inuaserit et | |
| sequi se iubebit, patrem cogita. Cui tu quidem tot nepotes | 5 |
| pronepotesque dando effecisti ne unica esses; consummatio | |
| tamen aetatis actae feliciter in te uertitur. Illo uiuo nefas est | |
| te quod uixeris queri. | |
| Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem | 19.1.1 |
| tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae | |
| tuae pro indiuiso transferuntur, illum animum omnibus | |
| nobis maternum. Cum hac tu lacrimas tuas miscuisti, in | |
| huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos | 2.1 |
| semper sequitur; in mea tamen persona non tantum pro te | |
| dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio | |
| maternoque nutricio per longum tempus aeger conualui; | |
| illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne | 5 |
| sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, | |
| pro me uicit indulgentia uerecundiam. Nihil illi seductum | |
| uitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia | |
| rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores | |
| obstiterunt quominus pro me etiam ambitiosa fieret. Hoc | 3.1 |
| est, mater carissima, solacium quo reficiaris: illi te quantum | |
| potes iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent mae- | |
| rentes ea quae maxime diligunt fugere et libertatem dolori | |
| suo quaerere: tu ad illam te, quidquid cogitaueris, confer; | 5 |
| siue seruare istum habitum uoles siue deponere, apud illam | |
| inuenies uel finem doloris tui uel comitem. Sed si pruden- | 4.1 |
| tiam perfectissimae feminae noui, non patietur te nihil pro- | |
| futuro maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego | |
| etiam spectator fui, narrabit. |