| Sed quia, dum in illum portum quem tibi studia promit- | 12.18.1.1 |
| tunt peruenis, adminiculis quibus innitaris opus est, uolo | |
| interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, | 2.1 |
| quibus saluis fas tibi non est accusare fortunam. In utroque | |
| habes quod te diuersa uirtute delectet: alter honores indu- | |
| stria consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce | |
| alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate. | 5 |
| Noui fratrum meorum intimos adfectus: alter in hoc | |
| dignitatem excolit ut tibi ornamento sit, alter in hoc se ad | |
| tranquillam quietamque uitam recepit ut tibi uacet. Bene | 3.1 |
| liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna | |
| disposuit: potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. | |
| Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate | |
| supplebitur. Audacter possum promittere: nihil tibi deerit | 5 |
| praeter numerum. | |
| Ab his ad nepotes quoque respice: Marcum blandissimum | 4.1 |
| puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia; | |
| nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore | |
| furit quod non circumfusus ille permulceat. Cuius non | 5.1 |
| lacrimas illius hilaritas supprimat? Cuius non contractum | |
| sollicitudine animum illius argutiae soluant? Quem non | |
| in iocos euocabit illa lasciuia? Quem non in se conuertet | |
| et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura | 5 |
| garrulitas? Deos oro, contingat hunc habere nobis super- | |
| stitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; | 6.1 |
| quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid | |
| auiae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba: nihil de | |
| orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum | |
| nihil amplius doliturae domus piamentum. Tene in gremio | 7.1 |
| cito tibi daturam pronepotes Nouatillam, quam sic in me | |
| transtuleram, sic mihi adscripseram, ut possit uideri, quod | |
| me amisit, quamuis saluo patre pupilla; hanc et pro me | |
| dilige. Abstulit illi nuper fortuna matrem: tua potest efficere | 5 |
| pietas ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat. | |
| Nunc mores eius compone, nunc forma: altius praecepta | 8.1 |
| descendunt quae teneris inprimuntur aetatibus. Tuis ad- | |
| suescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium: multum | |
| illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi | |
| tam sollemne officium pro remedio erit; non potest enim | 5 |
| animum pie dolentem a sollicitudine auertere nisi aut ratio | |
| aut honesta occupatio. |