| Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum | 12.17.1.1 |
| seruire, minime uero eum qui ex dolore nascitur; ferox enim | |
| et aduersus omne remedium contumax est. Volumus interim | |
| illum obruere et deuorare gemitus; per ipsum tamen com- | |
| positum fictumque uultum lacrimae profunduntur. Ludis | 5 |
| interim aut gladiatoribus animum occupamus; at illum | |
| inter ipsa quibus auocatur spectacula leuis aliqua desiderii | |
| nota subruit. Ideo melius est uincere illum quam fallere; | 2.1 |
| nam qui delusus et uoluptatibus aut occupationibus ab- | |
| ductus est resurgit et ipsa quiete impetum ad saeuiendum | |
| colligit: at quisquis rationi cessit, in perpetuum componi- | |
| tur. Non sum itaque tibi illa monstraturus quibus usos esse | 5 |
| multos scio, ut peregrinatione te uel longa detineas uel | |
| amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, | |
| patrimonii administratione multum occupes temporis, ut | |
| semper nouo te aliquo negotio inplices: omnia ista ad exi- | |
| guum momentum prosunt nec remedia doloris sed inpedi- | 10 |
| menta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi. | |
| Itaque illo te duco quo omnibus qui fortunam fugiunt | 3.1 |
| confugiendum est, ad liberalia studia: illa sanabunt uulnus | |
| tuum, illa omnem tristitiam tibi euellent. His etiam si | |
| numquam adsuesses, nunc utendum erat; sed quantum tibi | |
| patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non | 5 |
| quidem comprendisti, attigisti tamen. Vtinam quidem uiro- | 4.1 |
| rum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini de- | |
| ditus uoluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam | |
| inbui! non parandum tibi nunc esset auxilium contra for- | |
| tunam sed proferendum. Propter istas quae litteris non ad | 5 |
| sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur minus te | |
| indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii | |
| plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum | |
| omnium fundamenta: nunc ad illas reuertere; tutam te | |
| praestabunt. Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si | 5.1 |
| bona fide in animum tuum intrauerint, numquam amplius | |
| intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictatio- | |
| nis inritae superuacua uexatio. Nulli horum patebit pectus | |
| tuum; nam ceteris uitiis iam pridem clusum est. Haec qui- | 5 |
| dem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere | |
| possint. |