| Non est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui | 12.16.1.1 |
| paene concessum est inmoderatum in lacrimis ius, non in- | |
| mensum tamen; et ideo maiores decem mensum spatium | |
| lugentibus uiros dederunt ut cum pertinacia muliebris | |
| maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibue- | 5 |
| runt luctus sed finierunt; nam et infinito dolore, cum | |
| aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia | |
| est, et nullo inhumana duritia: optimum inter pietatem | |
| et rationem temperamentum est et sentire desiderium et | |
| opprimere. Non est quod ad quasdam feminas respicias | 2.1 |
| quarum tristitiam semel sumptam mors finiuit (nosti quas- | |
| dam quae amissis filiis inposita lugubria numquam exue- | |
| runt): a te plus exigit uita ab initio fortior; non potest | |
| muliebris excusatio contingere ei a qua omnia muliebria | 5 |
| uitia afuerunt. Non te maximum saeculi malum, inpudi- | 3.1 |
| citia, in numerum plurium adduxit; non gemmae te, non | |
| margaritae flexerunt; non tibi diuitiae uelut maximum | |
| generis humani bonum refulserunt; non te, bene in antiqua | |
| et seuera institutam domo, periculosa etiam probis peiorum | 5 |
| detorsit imitatio; numquam te fecunditatis tuae, quasi | |
| exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, | |
| quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem | |
| uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra uiscera | |
| tua conceptas spes liberorum elisisti; non faciem coloribus | 4.1 |
| ac lenociniis polluisti; numquam tibi placuit uestis quae | |
| nihil amplius nudaret cum poneretur: unicum tibi ornamen- | |
| tum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum | |
| decus uisa est pudicitia. Non potes itaque ad optinendum | 5.1 |
| dolorem muliebre nomen praetendere, ex quo te uirtutes | |
| tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum lacrimis | |
| abesse quantum <a> uitiis. Ne feminae quidem te sinent | |
| intabescere uulneri tuo, sed †leuior† necessario maerore | 5 |
| cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri | |
| uoles feminas quas conspecta uirtus inter magnos uiros | |
| posuit. Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna | 6.1 |
| redegerat: si numerare funera Corneliae uelles, amiserat | |
| decem, si aestimare, amiserat Gracchos. Flentibus tamen | |
| circa se et fatum eius execrantibus interdixit ne fortunam | |
| accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac femina | 5 |
| debuit nasci qui diceret in contione, 'tu matri meae male | |
| dicas quae me peperit?' Multo mihi uox matris uidetur | |
| animosior: filius magno aestimauit Gracchorum natales, | |
| mater et funera. Rutilia Cottam filium secuta est in exilium | 7.1 |
| et usque eo fuit indulgentia constricta ut mallet exilium | |
| pati quam desiderium, nec ante in patriam quam cum | |
| filio rediit. Eundem iam reducem et in re publica florentem | |
| tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas | 5 |
| eius post elatum filium notauit. In expulso uirtutem osten- | |
| dit, in amisso prudentiam; nam et nihil illam a pietate | |
| deterruit et nihil in tristitia superuacua stultaque detinuit. | |
| Cum his te numerari feminis uolo; quarum uitam semper | |
| imitata es, earum in coercenda comprimendaque aegritu- | 10 |
| dine optime sequeris exemplum. |