| Quoniam meo nomine nihil habes, mater carissima, quod | 12.14.1.1 |
| te in infinitas lacrimas agat, sequitur ut causae tuae te | |
| stimulent. Sunt autem duae; nam aut illud te mouet quod | |
| praesidium aliquod uideris amisisse, aut illud quod desi- | |
| derium ipsum per se pati non potes. | 5 |
| Prior pars mihi leuiter perstringenda est; noui enim | 2.1 |
| animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint | |
| illae matres quae potentiam liberorum muliebri inpotentia | |
| exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per | |
| illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt | 5 |
| et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant: | |
| tu liberorum tuorum bonis plurimum gauisa es, minimum | 3.1 |
| usa; tu liberalitati nostrae semper inposuisti modum, cum | |
| tuae non inponeres; tu filia familiae locupletibus filiis ultro | |
| contulisti; tu patrimonia nostra sic administrasti ut tam- | |
| quam in tuis laborares, tamquam alienis abstineres; tu | 5 |
| gratiae nostrae, tamquam alienis rebus utereris, pepercisti, | |
| et ex honoribus nostris nihil ad te nisi uoluptas et inpensa | |
| pertinuit. Numquam indulgentia ad utilitatem respexit; | |
| non potes itaque ea in erepto filio desiderare quae in | |
| incolumi numquam ad te pertinere duxisti. | 10 |
| Illo omnis consolatio mihi uertenda est unde uera uis | 15.1.1 |
| materni doloris oritur: 'ergo complexu fili carissimi careo; | |
| non conspectu eius, non sermone possum frui. Vbi est ille | |
| quo uiso tristem uultum relaxaui, in quo omnes sollicitu- | |
| dines meas deposui? Vbi conloquia, quorum inexplebilis | 5 |
| eram? Vbi studia, quibus libentius quam femina, famili- | |
| arius quam mater intereram? Vbi ille occursus? Vbi matre | |
| uisa semper puerilis hilaritas?' Adicis istis loca ipsa gratu- | 2.1 |
| lationum et conuictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad | |
| uexandos animos recentis conuersationis notas. Nam hoc | |
| quoque aduersus te crudeliter fortuna molita est, quod te | |
| ante tertium demum diem quam perculsus sum securam | 5 |
| nec quicquam tale metuentem digredi uoluit. Bene nos | 3.1 |
| longinquitas locorum diuiserat, bene aliquot annorum ab- | |
| sentia huic te malo praeparauerat: redisti, non ut uolu- | |
| ptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii | |
| perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses, ipso inter- | 5 |
| uallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum | |
| certe fructum biduo diutius uidendi filium tulisses: nunc | |
| crudele fatum ita composuit ut nec fortunae meae interesses | |
| nec absentiae adsuesceres. Sed quanto ista duriora sunt, | 4.1 |
| tanto maior tibi uirtus aduocanda est, et uelut cum hoste | |
| noto ac saepe iam uicto acrius congrediendum. Non ex | |
| intacto corpore tuo sanguis hic fluxit: per ipsas cicatrices | |
| percussa es. | 5 |