| DIALOGORVM LIBER III | |
| AD NOVATVM | |
| DE IRA | |
| LIBER I | |
| Exegisti a me, Nouate, ut scriberem quemadmodum pos- | 3.1.1.1 |
| set ira leniri, nec inmerito mihi uideris hunc praecipue | |
| adfectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac | |
| rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic | |
| totus concitatus et in impetu est, doloris armorum, sanguinis | 5 |
| suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri | |
| noceat sui neglegens, in ipsa inruens tela et ultionis secum | |
| ultorem tracturae auidus. | |
| Quidam itaque e sapientibus uiris iram dixerunt breuem | 2.1 |
| insaniam; aeque enim inpotens sui est, decoris oblita, | |
| necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et in- | |
| tenta, rationi consiliisque praeclusa, uanis agitata causis, | |
| ad dispectum aequi uerique inhabilis, ruinis simillima | 5 |
| quae super id quod oppressere franguntur. Vt scias autem | 3.1 |
| non esse sanos quos ira possedit, ipsum illorum habitum | |
| intuere; nam ut furentium certa indicia sunt audax et | |
| minax uultus, tristis frons, torua facies, citatus gradus, | |
| inquietae manus, color uersus, crebra et uehementius acta | 5 |
| suspiria, ita irascentium eadem signa sunt: flagrant ac | 4.1 |
| micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis | |
| praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes compri- | |
| muntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac | |
| stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus | 5 |
| mugitusque et parum explanatis uocibus sermo praeruptus | |
| et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et | |
| totum concitum corpus magnasque irae minas agens, foeda | |
| uisu et horrenda facies deprauantium se atque intume- | |
| scentium—nescias utrum magis detestabile uitium sit an | 10 |
| deforme. | |
| Cetera licet abscondere et in abdito alere: ira se profert | 5.1 |
| et in faciem exit, quantoque maior, hoc efferuescit mani- | |
| festius. Non uides ut omnium animalium, simul ad no- | |
| cendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora | |
| solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam | 5 |
| exasperent? Spumant apris ora, dentes acuuntur adtritu, | 6.1 |
| taurorum cornua iactantur in uacuum et harena pulsu | |
| pedum spargitur, leones fremunt, inflantur inritatis colla | |
| serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est: nullum | |
| est animal tam horrendum tam perniciosumque natura | 5 |
| ut non appareat in illo, simul ira inuasit, nouae feritatis | |
| accessio. Nec ignoro ceteros quoque adfectus uix occultari, | 7.1 |
| libidinem metumque et audaciam dare sui signa et posse | |
| praenosci; neque enim ulla uehementior intrat agitatio | |
| quae nihil moueat in uultu. Quid ergo interest? quod alii | |
| adfectus apparent, hic eminet. | 5 |