| Respiciamus eorum exempla quorum laudamus patien- | 2.18.6.1 |
| tiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et | |
| spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus | |
| quam cum ab uxore Xanthippe inmunda aqua perfun- | |
| deretur. Antistheni mater barbara et Thraessa obiciebatur: | 5 |
| respondit et deorum matrem Idaeam esse. | |
| Non est in rixam conluctationemque ueniendum. | 19.1.1 |
| Procul auferendi pedes sunt et quidquid horum ab in- | |
| prudentibus fiet (fieri autem nisi ab inprudentibus non | |
| potest) neglegendum et honores iniuriaeque uulgi in | |
| promiscuo habendae. Nec his dolendum nec illis gauden- | 2.1 |
| dum; alioqui multa timore contumeliarum aut taedio | |
| necessaria omittemus publicisque et priuatis officiis, ali- | |
| quando etiam salutaribus, non occurremus, dum muliebris | |
| nos cura angit aliquid contra animum audiendi. Aliquando | 5 |
| etiam obirati potentibus detegemus hunc adfectum in- | |
| temperanti libertate. Non est autem libertas nihil pati, | |
| fallimur: libertas est animum superponere iniuriis et eum | |
| facere se ex quo solo sibi gaudenda ueniant, exteriora | |
| diducere a se, ne inquieta agenda sit uita omnium risus, | 10 |
| omnium linguas timenti. Quis enim est qui non possit | |
| contumeliam facere, si quisquam potest? Diuerso autem | 3.1 |
| remedio utetur sapiens adfectatorque sapientiae. Inperfectis | |
| enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus | |
| hoc proponendum est, inter iniurias ipsos contumelias- | |
| que debere uersari: omnia leuiora accident expectantibus. | 5 |
| Quo quisque honestior genere fama patrimonio est, hoc se | |
| fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare. | |
| Contumelias et uerba probrosa et ignominias et cetera | |
| dehonestamenta uelut clamorem hostium ferat et longinqua | |
| tela et saxa sine uulnere circa galeas crepitantia; iniurias | 10 |
| uero ut uulnera, alia armis, alia pectori infixa, non deiectus, | |
| ne motus quidem gradu sustineat. Etiam si premeris et | |
| infesta ui urgeris, cedere tamen turpe est: adsignatum a | |
| natura locum tuere. Quaeris quis hic sit locus? uiri. | |
| Sapienti aliud auxilium est huic contrarium; uos enim | 4.1 |
| rem geritis, illi parta uictoria est. Ne repugnate uestro | |
| bono et hanc spem, dum ad uerum peruenitis, alite in | |
| animis libentesque meliora excipite et opinione ac uoto | |
| iuuate: esse aliquid inuictum, esse aliquem in quem nihil | 5 |
| fortuna possit, e re publica est generis humani [est]. |