| C. Caesar, inter cetera uitia quibus abundabat con- | 2.18.1.1 |
| tumeliosus, mira libidine ferebatur omnis aliqua nota | |
| feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris | |
| insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte | |
| anili latentium toruitas, tanta capitis destituti et †emen- | 5 |
| dacitatis† capillis adspersi deformitas; adice obsessam | |
| saetis ceruicem et exilitatem crurum et enormitatem | |
| pedum. Inmensum est, si uelim singula referre per quae in | |
| parentes auosque suos contumeliosus fuit, per quae in | |
| uniuersos ordines: ea referam quae illum exitio dederunt. | 10 |
| Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem | 2.1 |
| uirum et uix aequo animo alienas contumelias laturum: | |
| huic in conuiuio, id est in contione, uoce clarissima qualis | |
| in concubitu esset uxor eius obiecit. Di boni, hoc uirum | |
| audire, principem scire, et usque eo licentiam peruenisse ut, | 5 |
| non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito | |
| princeps et adulterium suum narret et fastidium! Chaereae | 3.1 |
| contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, | |
| languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius | |
| signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat, aliter | |
| atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse per- | 5 |
| lucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, | |
| ne saepius signum peteret: ille primus inter coniuratos | |
| manum sustulit, ille ceruicem mediam uno ictu decidit; | |
| plurimum deinde undique publicas ac priuatas iniurias | |
| ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus uir fuit | 10 |
| qui minime uisus est. At idem Gaius omnia contumelias | 4.1 |
| putabat, ut sunt ferendarum inpatientes faciendarum | |
| cupidissimi: iratus fuit Herennio Macro, quod illum | |
| Gaium salutauerat, nec inpune cessit primipilari quod | |
| Caligulam dixerat; hoc enim in castris natus et alumnus | 5 |
| legionum uocari solebat, nullo nomine militibus familiarior | |
| umquam factus, sed iam Caligulam conuicium et probrum | |
| iudicabat coturnatus. Ergo hoc ipsum solacio erit, etiam | 5.1 |
| si nostra facilitas ultionem omiserit, futurum aliquem qui | |
| poenas exigat a procace et superbo et iniurioso, quae | |
| uitia numquam in uno homine et in una contumelia | |
| consumuntur. | 5 |