| * * * tamquam aut curam nostram deserentibus aut | 3.2.4.1 |
| auctoritatem contemnentibus. Quid? gladiatoribus quare | |
| populus irascitur, et tam inique ut iniuriam putet quod | |
| non libenter pereunt? contemni se iudicat et uultu gestu | |
| ardore ex spectatore in aduersarium uertitur. Quidquid | 5.1 |
| est tale, non est ira, sed quasi ira, sicut puerorum qui, si | |
| ceciderunt, terram uerberari uolunt et saepe ne sciunt | |
| quidem cur irascantur, sed tantum irascuntur, sine causa | |
| et sine iniuria, non tamen sine aliqua iniuriae specie nec | 5 |
| sine aliqua poenae cupiditate. Deluduntur itaque imitatione | |
| plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et | |
| falsa ultione falsus dolor tollitur. | |
| 'Irascimur' inquit 'saepe non illis qui laeserunt, sed iis | 3.1.1 |
| qui laesuri sunt; ut scias iram non ex iniuria nasci.' Verum | |
| est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et | |
| iniuriam qui facturus est iam facit. 'Vt scias' inquit 'non | 2.1 |
| esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe poten- | |
| tissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non | |
| sperant.' Primum diximus cupiditatem esse poenae exi- | |
| gendae, non facultatem; concupiscunt autem homines et | 5 |
| quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est qui | |
| poenam uel summi hominis sperare non possit: ad nocen- | |
| dum <omnes> potentes sumus. | |
| Aristotelis finitio non multum a nostra abest; ait enim | 3.1 |
| iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter | |
| nostram et hanc finitionem intersit, exequi longum est. | |
| Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria inritatas | |
| nec poenae dolorisue alieni causa; nam etiam si haec | 5 |
| efficiunt, non haec petunt. Sed dicendum est feras ira | 4.1 |
| carere et omnia praeter hominem; nam cum sit inimica | |
| rationi, nusquam tamen nascitur nisi ubi rationi locus est. | |
| Impetus habent ferae, rabiem feritatem incursum, iram | |
| quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam uolu- | 5 |
| ptates intemperantiores homine sunt. Non est quod credas | 5.1 |
| illi qui dicit: | |
| non aper irasci meminit, non fidere cursu | |
| cerua nec armentis incurrere fortibus ursi. | |
| Irasci dicit incitari, inpingi; irasci quidem non magis | 5 |
| sciunt quam ignoscere. Muta animalia humanis adfectibus | 6.1 |
| carent, habent autem similes illis quosdam inpulsus; | |
| alioqui, si amor in illis esset et odium, esset amicitia et | |
| simultas, dissensio et concordia; quorum aliqua in illis | |
| quoque extant uestigia, ceterum humanorum pectorum | 5 |
| propria bona malaque sunt. Nulli nisi homini concessa | 7.1 |
| prudentia est, prouidentia diligentia cogitatio, nec tantum | |
| uirtutibus humanis animalia sed etiam uitiis prohibita | |
| sunt. Tota illorum ut extra ita intra forma humanae | |
| dissimilis est; regium est illud et principale aliter ductum. | 5 |
| Vt uox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et | |
| uerborum inefficax, ut lingua, sed deuincta nec in motus | |
| uarios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum | |
| exactum. Capit ergo uisus speciesque rerum quibus ad | |
| impetus euocetur, sed turbidas et confusas. Ex eo pro- | 8.1 |
| cursus illorum tumultusque uehementes sunt, metus | |
| autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed | |
| his quaedam similia; ideo cito cadunt et mutantur in | |
| contrarium et, cum acerrime saeuierunt expaueruntque, | 5 |
| pascuntur, et ex fremitu discursuque uesano statim quies | |
| soporque sequitur. |