| Quid esset ira satis explicitum est. Quo distet ab ira- | 3.4.1.1 |
| cundia apparet: quo ebrius ab ebrioso et timens a timido. | |
| Iratus potest non esse iracundus: iracundus potest ali- | |
| quando iratus non esse. Cetera quae pluribus apud Graecos | 2.1 |
| nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos | |
| uocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos | |
| acerbumque dicimus, nec minus stomachosum rabiosum | |
| clamosum difficilem asperum, quae omnia irarum dif- | 5 |
| ferentiae sunt; inter hos morosum ponas licet, delicatum | |
| iracundiae genus. Quaedam enim sunt irae quae intra | 3.1 |
| clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam | |
| frequentes, quaedam saeuae manu uerbis parciores, | |
| quaedam in uerborum maledictorumque amaritudinem | |
| effusae; quaedam ultra querellas et auersationes non | 5 |
| exeunt, quaedam altae grauesque sunt et introrsus uersae: | |
| mille aliae species sunt mali multiplicis. | |
| Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal | 5.1.1 |
| quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, | |
| quot eius species essent: nunc quaeramus an ira secundum | |
| naturam sit et an utilis atque ex aliqua parte retinenda. | |
| An secundum naturam sit manifestum erit, si hominem | 2.1 |
| inspexerimus. Quo quid est mitius, dum in recto animi | |
| habitus est? quid autem ira crudelius est? Quid homine | |
| aliorum amantius? quid ira infestius? Homo in adiutorium | |
| mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari uult, | 5 |
| illa discedere, hic prodesse, illa nocere, hic etiam ignotis | |
| succurrere, illa etiam carissimos petere; hic aliorum com- | |
| modis uel inpendere se paratus est, illa in periculum, dum- | |
| modo deducat, descendere. Quis ergo magis naturam | 3.1 |
| rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emenda- | |
| tissimo hoc ferum ac perniciosum uitium adsignat? Ira, ut | |
| diximus, auida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatis- | |
| simo hominis pectori minime secundum eius naturam est. | 5 |
| Beneficiis enim humana uita constat et concordia, nec | |
| terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune | |
| constringitur. |