| Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri defor- | 4.35.3.1 |
| mitatem rei, deinde periculum. Non est ullius adfectus | |
| facies turbatior: pulcherrima ora foedauit, toruos uultus ex | |
| tranquillissimis reddit; linquit decor omnis iratos, et siue | |
| amictus illis compositus est ad legem, trahent uestem | 5 |
| omnemque curam sui effundent, siue capillorum natura uel | |
| arte iacentium non informis habitus, cum animo inhorre- | |
| scunt; tumescunt uenae; concutietur crebro spiritu pectus, | |
| rabida uocis eruptio colla distendet; tum artus trepidi, | |
| inquietae manus, totius corporis fluctuatio. Qualem intus | 4.1 |
| putas esse animum cuius extra imago tam foeda est? Quanto | |
| illi intra pectus terribilior uultus est, acrior spiritus, inten- | |
| tior impetus, rupturus se nisi eruperit! Quales sunt hostium | 5.1 |
| uel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium | |
| aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta | |
| serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda dis- | |
| cordiamque in populos diuidendam pacemque lacerandam | 5 |
| deae taeterrimae inferum exeunt, talem nobis iram figure- | |
| mus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu | |
| et stridore et si qua his inuisior uox est perstrepentem, tela | |
| manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae | |
| est), toruam cruentamque et cicatricosam et uerberibus | 10 |
| suis liuidam, incessus uesani, offusam multa caligine, incur- | |
| sitantem uastantem fugantemque et omnium odio laboran- | |
| tem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras maria | |
| caelum ruere cupientem, infestam pariter inuisamque. Vel, | 6.1 |
| si uidetur, sit qualis apud uates nostros est | |
| sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum | |
| aut | |
| scissa gaudens uadit Discordia palla | 5 |
| aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest. |