| Ergo ira abstinendum est, siue par est qui lacessendus est | 4.34.1.1 |
| siue superior siue inferior. Cum pare contendere anceps est, | |
| cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Pusilli | |
| hominis et miseri est repetere mordentem: mures formicae- | |
| que, si manum admoueris, ora conuertunt; inbecillia se | 5 |
| laedi putant, si tanguntur. Faciet nos mitiores, si cogitaue- | 2.1 |
| rimus quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et | |
| meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum | |
| nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam | |
| multos uenia amicos utiles fecerit. Ne irascamur inimicorum | 3.1 |
| et hostium liberis: inter Sullanae crudelitatis exempla est | |
| quod ab re publica liberos proscriptorum summouit; nihil | |
| est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri. | |
| Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an ex- | 4.1 |
| pediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe ueniam | |
| qui negauit petît! Quam saepe eius pedibus aduolutus | |
| est quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam iram | |
| amicitia mutare? Quos populus Romanus fideliores habet | 5 |
| socios quam quos habuit pertinacissimos hostes? Quod | |
| hodie esset imperium, nisi salubris prouidentia uictos per- | |
| miscuisset uictoribus? Irascetur aliquis: tu contra beneficiis | 5.1 |
| prouoca; cadit statim simultas ab altera parte deserta; nisi | |
| paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur: | |
| ille est melior qui prior pedem rettulit, uictus est qui uicit. | |
| Percussit te: recede; referiendo enim et occasionem saepius | 5 |
| feriendi dabis et excusationem; non poteris reuelli, cum uoles. | |
| Numquid uelit quisquam tam grauiter hostem ferire ut | 35.1.1 |
| relinquat manum in uulnere et se ab ictu reuocare non | |
| possit? Atqui tale ira telum est: uix retrahitur. Arma nobis | |
| expedita prospicimus, gladium commodum et habilem: non | |
| uitabimus impetus animi †hos† graues et onerosos et | 5 |
| inreuocabiles? Ea demum uelocitas placet quae ubi iussa | 2.1 |
| est uestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et | |
| cursu ad gradum reduci potest; aegros scimus neruos esse, | |
| ubi inuitis nobis mouentur; senex aut infirmi corporis est | |
| qui cum ambulare uult currit: animi motus eos putemus | 5 |
| sanissimos ualidissimosque qui nostro arbitrio ibunt, non | |
| suo ferentur. |