| 'At enim ira habet aliquam uoluptatem et dulce est | 4.32.1.1 |
| dolorem reddere.' Minime; non enim ut in beneficiis hone- | |
| stum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic | |
| uinci turpe est, hic uincere. Inhumanum uerbum est et | |
| quidem pro iusto receptum ultio [et talio]. Non multum | 5 |
| differt nisi ordine qui dolorem regerit: tantum excusatius | |
| peccat. M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit | 2.1 |
| inprudens; quis enim illi sciens faceret iniuriam? Postea | |
| satis facienti Cato,'non memini' inquit 'me percussum.' | |
| Melius putauit non agnoscere quam uindicare. 'Nihil' | 3.1 |
| inquis 'illi post tantam petulantiam mali factum est?' | |
| Immo multum boni: coepit Catonem nosse. Magni animi | |
| est iniurias despicere; ultionis contumeliosissimum genus | |
| est non esse uisum dignum ex quo peteretur ultio. Multi | 5 |
| leues iniurias altius sibi demisere dum uindicant: ille | |
| magnus et nobilis qui more magnae ferae latratus minu- | |
| torum canum securus exaudit. | |
| 'Minus' inquit 'contemnemur, si uindicauerimus iniuriam.' | 33.1.1 |
| Si tamquam ad remedium uenimus, sine ira ueniamus, non | |
| quasi dulce sit uindicari, sed quasi utile; saepe autem satius | |
| fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari | |
| uultu, non patienter tantum ferendae sunt: facient iterum, | 5 |
| si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna | |
| fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt. Notissima | 2.1 |
| uox est eius qui in cultu regum consenuerat: cum illum | |
| quidam interrogaret quomodo rarissimam rem in aula con- | |
| secutus esset, senectutem, 'iniurias' inquit 'accipiendo et | |
| gratias agendo'. Saepe adeo iniuriam uindicare non expedit | 5 |
| ut ne fateri quidem expediat. C. Caesar Pastoris splendidi | 3.1 |
| equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis | |
| eius et cultioribus capillis offensus, rogante patre ut salutem | |
| sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci | |
| protinus iussit; ne tamen omnia inhumane faceret aduersum | 5 |
| patrem, ad cenam illum eo die inuitauit. Venit Pastor uultu | 4.1 |
| nihil exprobrante. Propinauit illi Caesar heminam et posuit | |
| illi custodem: perdurauit miser, non aliter quam si fili san- | |
| guinem biberet. Vnguentum et coronas misit et obseruare | |
| iussit an sumeret: sumpsit. Eo die quo filium extulerat, | 5 |
| immo quo non extulerat, iacebat conuiua centesimus et | |
| potiones uix honestas natalibus liberorum podagricus senex | |
| hauriebat, cum interim non lacrimam emisit, non dolorem | |
| aliquo signo erumpere passus est; cenauit tamquam pro | |
| filio exorasset. Quaeris quare? habebat alterum. Quid ille | 5.1 |
| Priamus? Non dissimulauit iram et regis genua complexus | |
| est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum | |
| rettulit, cenauit? Sed tamen sine unguento, sine coronis, et | |
| illum hostis saeuissimus multis solaciis ut cibum caperet | 5 |
| hortatus est, non ut pocula ingentia super caput posito | |
| custode siccaret. Contempsissem Romanum patrem, si sibi | 6.1 |
| timuisset: nunc iram compescuit pietas. Dignus fuit cui per- | |
| mitteretur a conuiuio ad ossa fili legenda discedere; ne hoc | |
| quidem permisit benignus interim et comis adulescens: pro- | |
| pinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, | 5 |
| lacessebat. Contra ille se laetum et oblitum quid eo actum | |
| esset die praestitit; perierat alter filius, si carnifici conuiua | |
| non placuisset. |