| Duo sunt, ut dixi quae iracundiam concitant: primum, si | 4.31.1.1 |
| iniuriam uidemur accepisse—de hoc satis dictum est; deinde, | |
| si inique accepisse—de hoc dicendum est. Iniqua quaedam | 2.1 |
| iudicant homines quia pati non debuerint, quaedam quia | |
| non sperauerint. Indigna putamus quae inopinata sunt; ita- | |
| que maxime commouent quae contra spem expectationem- | |
| que euenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima | 5 |
| offendant, in amicis iniuriam uocemus neglegentiam. 'Quo- | 3.1 |
| modo ergo' inquit 'inimicorum nos iniuriae mouent?' Quia | |
| non expectauimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor | |
| nostri nimius: inuiolatos nos etiam inimicis iudicamus esse | |
| debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi | 5 |
| dari uelit, in se nolit. Aut ignorantia itaque nos aut insolentia | 4.1 |
| iracundos facit [ignorantia rerum]. Quid enim mirum est | |
| malos mala facinora edere? Quid noui est, si inimicus nocet, | |
| amicus offendit, filius labitur, seruus peccat? Turpissimam | |
| aiebat Fabius imperatori excusationem esse 'non putaui', | 5 |
| ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta: etiam | |
| in bonis moribus aliquid existet asperius. Fert humana | 5.1 |
| natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert | |
| impios. Cum de unius moribus iudicabis, de publicis cogita. | |
| Vbi maxime gaudebis, maxime metues; ubi tranquilla tibi | |
| omnia uidentur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt. | 5 |
| Semper futurum aliquid quod te offendat existima: guber- | |
| nator numquam ita totos sinus securus explicuit ut non ex- | |
| pedite ad contrahendum armamenta disponeret. | |
| Illud ante omnia cogita, foedam esse et execrabilem uim | 6.1 |
| nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeua | |
| mansuescunt. Aspice elephantorum iugo colla summissa et | |
| taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga | |
| inpune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio | 5 |
| lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora | |
| placida tractantibus adulantisque dominum feras: pudebit | |
| cum animalibus permutasse mores. Nefas est nocere patriae; | 7.1 |
| ergo ciui quoque, nam hic pars patriae est—sanctae partes | |
| sunt, si uniuersum uenerabile est; ergo et homini, nam hic | |
| in maiore tibi urbe ciuis est. Quid si nocere uelint manus | |
| pedibus, manibus oculi? Vt omnia inter se membra con- | 5 |
| sentiunt quia singula seruari totius interest, ita homines | |
| singulis parcent quia ad coetum geniti sunt, salua autem | |
| esse societas nisi custodia et amore partium non potest. Ne | 8.1 |
| uiperas quidem et natrices et si qua morsu aut ictu nocent | |
| effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut | |
| efficere ne nobis aliisue periculo essent; ergo ne homini | |
| quidem nocebimus quia peccauit, sed ne peccet, nec um- | 5 |
| quam ad praeteritum sed ad futurum poena referetur; non | |
| enim irascitur sed cauet. Nam si puniendus est cuicumque | |
| prauum maleficumque ingenium est, poena neminem ex- | |
| cipiet. |