| Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete | 4.29.1.1 |
| initio, non ut ignoscat sed ut iudicet: graues habet impetus | |
| primos; desinet, si expectat. Nec uniuersam illam tempta- | |
| ueris tollere: tota uincetur, dum partibus carpitur. Ex iis | 2.1 |
| quae nos offendunt alia renuntiantur nobis, alia ipsi audi- | |
| mus aut uidemus. De iis quae narrata sunt non debemus cito | |
| credere: multi mentiuntur ut decipiant, multi quia decepti | |
| sunt; alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam | 5 |
| ut uideatur doluisse factam; est aliquis malignus et qui | |
| amicitias cohaerentis diducere uelit; est †suspicax† et qui | |
| spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur | |
| quos conlisit. De paruula summa iudicaturo tibi res sine | 3.1 |
| teste non probaretur, testis sine iureiurando non ualeret, | |
| utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel | |
| audires; magis enim ueritas elucet quo saepius ad manum | |
| uenit: amicum condemnas de praesentibus? Antequam | 5 |
| audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem | |
| suum nosse liceat aut crimen, irasceris? Iam enim, iam | |
| utrimque <quid> diceretur audisti? Hic ipse qui ad te detulit | 4.1 |
| desinet dicere, si probare debuerit: 'non est' inquit 'quod me | |
| protrahas; ego productus negabo; alioqui nihil umquam tibi | |
| dicam.' Eodem tempore et instigat et ipse se certamini | |
| pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non uult, | 5 |
| paene non dicit: quid est iniquius quam secreto credere, | |
| palam irasci? | |
| Quorundam ipsi testes sumus: in his naturam excutiemus | 30.1.1 |
| uoluntatemque facientium. Puer est: aetati donetur, nescit | |
| an peccet. Pater est: aut tantum profuit ut illi etiam | |
| iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo | |
| offendimur. Mulier est: errat. Iussus est: necessitati quis | 5 |
| nisi iniquus suscenset? Laesus est: non est iniuria pati quod | |
| prior feceris. Iudex est: plus credas illius sententiae quam | |
| tuae. Rex est: si nocentem punit, cede iustitiae, si inno- | |
| centem, cede fortunae. Mutum animal est aut simile muto: | 2.1 |
| imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas: leuius | |
| transiliet sustinentem. Deus est: tam perdis operam cum | |
| illi irasceris quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus | |
| uir est qui iniuriam fecit: noli credere. Malus: noli mirari; | 5 |
| dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui | |
| peccauit. |