| Si uolumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc pri- | 4.28.1.1 |
| mum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine | |
| culpa; hinc enim maxima indignatio oritur: 'nihil peccaui' | |
| et 'nihil feci'. Immo nihil fateris. Indignamur aliqua admo- | |
| nitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore | 5 |
| peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et con- | |
| tumaciam. Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus | 2.1 |
| innocentem? Vt hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad | |
| legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam | |
| iuris regula! Quam multa pietas humanitas liberalitas | |
| iustitia fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas | 5 |
| sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae | 3.1 |
| formulam praestare nos possumus: alia fecimus, alia cogi- | |
| tauimus, alia optauimus, aliis fauimus; in quibusdam in- | |
| nocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores | 4.1 |
| simus delinquentibus, credamus obiurgantibus; utique bonis | |
| ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque?), minime | |
| dis; non enim illorum <uitio>, sed lege mortalitatis patimur | |
| quidquid incommodi accidit. 'At morbi doloresque incur- | 5 |
| runt.' Vtique aliquo defungendum est domicilium putre sor- | |
| titis. Dicetur aliquis male de te locutus: cogita an prior | 5.1 |
| feceris, cogita de quam multis loquaris. Cogitemus, inquam, | |
| alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis | |
| facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos qui | |
| uolentes scientesque faciunt ex iniuria nostra non ipsam | 5 |
| iniuriam petere: aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut | |
| fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse | |
| non poterat, nisi nos reppulisset; saepe adulatio dum blanditur | |
| offendit. Quisquis ad se rettulerit quotiens ipse in suspi- | 6.1 |
| cionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna | |
| speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare | |
| coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad | |
| singula quibus offenditur dixerit 'hoc et ipse commisi'. Sed | 7.1 |
| ubi tam aequum iudicem inuenies? Is qui nullius non uxo- | |
| rem concupiscit et satis iustas causas putat amandi quod | |
| aliena est, idem uxorem suam aspici non uult; et fidei | |
| acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse | 5 |
| periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; | |
| pudicitiam seruulorum adtemptari non uult qui non pe- | |
| percit suae. Aliena uitia in oculis habemus, a tergo nostra | 8.1 |
| sunt: inde est quod tempestiua filii conuiuia pater deterior | |
| filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae | |
| negauit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta | |
| sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis | 5 |
| irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus | |
| nostri, si consuluerimus nos: 'numquid et ipsi aliquid tale | |
| commisimus? Numquid sic errauimus? Expeditne nobis ista | |
| damnare?' |