| Irascimur aut iis a quibus ne accipere quidem potuimus | 4.26.1.1 |
| iniuriam, aut iis a quibus accipere iniuriam potuimus. Ex | 2.1 |
| prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber quem minutiori- | |
| bus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum lace- | |
| rauimus, ut uestimenta quae, quia displicebant, scidimus: | |
| his irasci quam stultum est, quae iram nostram nec merue- | 5 |
| runt nec sentiunt! 'Sed offendunt nos uidelicet qui illa | 3.1 |
| fecerunt.' Primum saepe antequam hoc apud nos distin- | |
| guamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices | |
| excusationes iustas adferent: alius non potuit melius facere | |
| quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit; alius | 5 |
| non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est | |
| dementius quam bilem in homines collectam in res effun- | |
| dere? Atqui ut his irasci dementis est quae anima carent, | 4.1 |
| sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, | |
| quia uelle non possunt; non est enim iniuria nisi a consilio | |
| profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, | |
| iniuriam quidem facere non possunt. Atqui contemni se | 5.1 |
| quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, | |
| alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine | |
| et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint. | |
| Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a | 6.1 |
| puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata | |
| apud aequum iudicem pro innocentia habent inprudentiam. | |
| Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque uim | 27.1.1 |
| nisi beneficam et salutarem habent, ut di inmortales, qui nec | |
| uolunt obesse nec possunt; natura enim illis mitis et placida | |
| est, tam longe remota ab aliena iniuria quam a sua. Demen- | 2.1 |
| tes itaque et ignari ueritatis illis inputant saeuitiam maris, | |
| inmodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil | |
| horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie | |
| derigatur. Non enim nos causa mundo sumus hiemem | 5 |
| aestatemque referendi: suas ista leges habent, quibus diuina | |
| exercentur; nimis nos suspicimus, si digni nobis uidemur | |
| propter quos tanta moueantur. Nihil ergo horum in nostram | |
| iniuriam fit, immo contra nihil non ad salutem. Quaedam | 3.1 |
| esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae nolint. | |
| In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores | |
| et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo | |
| scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent. | 5 |
| Adfecti sumus poena: succurrat non tantum quid patiamur | 4.1 |
| sed quid fecerimus, in consilium de uita nostra mittamur; | |
| si modo uerum ipsi nobis dicere uoluerimus, pluris litem | |
| nostram aestimabimus. |