| Plurimum mali credulitas facit. Saepe ne audiendum qui- | 4.24.1.1 |
| dem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam | |
| diffidere. Tollenda ex animo suspicio et coniectura, falla- | |
| cissima inritamenta: 'ille me parum humane salutauit; ille | |
| osculo meo non adhaesit; ille inchoatum sermonem cito ab- | 5 |
| rupit; ille ad cenam non uocauit; illius uultus auersior uisus | |
| est.' Non deerit suspicioni argumentatio: simplicitate opus | 2.1 |
| est et benigna rerum aestimatione. Nihil nisi quod in oculos | |
| incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio | |
| nostra uana apparuerit, obiurgemus credulitatem; haec | |
| enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi. | 5 |
| Inde et illud sequitur, ut minimis sordidissimisque rebus | 25.1.1 |
| non exacerbemur. Parum agilis est puer aut tepidior aqua | |
| poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita: ad | |
| ista concitari insania est. Aeger et infelicis ualetudinis est | |
| quem leuis aura contraxit, adfecti oculi quos candida uestis | 5 |
| obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore con- | |
| doluit. Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum ciuitate qui, | 2.1 |
| cum uidisset fodientem et altius rastrum adleuantem, lassum | |
| se fieri questus uetuit illum opus in conspectu suo facere; | |
| idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis | |
| incubuisset. Vbi animum simul et corpus uoluptates cor- | 3.1 |
| rupere, nihil tolerabile uidetur, non quia dura sed quia | |
| mollis patitur. Quid est enim cur tussis alicuius aut sternu- | |
| tamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat | |
| aut obuersatus canis aut clauis neglegentis serui manibus | 5 |
| elapsa? Feret iste aequo animo ciuile conuicium et ingesta | 4.1 |
| in contione curiaue maledicta cuius aures tracti subsellii | |
| stridor offendit? Perpetietur hic famem et aestiuae expedi- | |
| tionis sitim qui puero male diluenti niuem irascitur? Nulla | |
| itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans | 5 |
| et inpatiens: dure tractandus animus est ut ictum non | |
| sentiat nisi grauem. |