| Sed haec ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem | 4.22.1.1 |
| sors nascendi et educatio nec uitii locum nec iam praecepti | |
| habet: sequentia ordinanda sunt. Contra primas itaque | 2.1 |
| causas pugnare debemus; causa autem iracundiae opinio | |
| iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem | |
| manifestisque statim accedendum; quaedam enim falsa | |
| ueri speciem ferunt. Dandum semper est tempus: uerita- | 5 |
| tem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles; hoc | 3.1 |
| humanae naturae uitium suspectum notumque nobis sit, | |
| quod quae inuiti audimus libenter credimus et antequam | |
| iudicemus irascimur. Quid quod non criminationibus tan- | 4.1 |
| tum sed suspicionibus inpellimur et ex uultu risuque alieno | |
| peiora interpretati innocentibus irascimur? Itaque agenda | |
| est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda; | |
| potest enim poena dilata exigi, non potest exacta reuocari. | 5 |
| Notus est ille tyrannicida qui, inperfecto opere compre- | 23.1.1 |
| hensus et ab Hippia tortus ut conscios indicaret, circum- | |
| stantes amicos tyranni nominauit quibusque maxime caram | |
| salutem eius sciebat. Et cum ille singulos, ut nominati erant, | |
| occidi iussisset, interrogauit ecquis superesset: 'tu' inquit | 5 |
| 'solus; neminem enim alium cui carus esses reliqui.' Effe- | |
| cit ira ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret | |
| et praesidia sua gladio suo caederet. Quanto animosius | 2.1 |
| Alexander! qui cum legisset epistulam matris, qua ad- | |
| monebatur ut a ueneno Philippi medici caueret, acceptam | |
| potionem non deterritus bibit: plus sibi de amico suo | |
| credidit. Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui | 5 |
| faceret. Hoc eo magis in Alexandro laudo quia nemo tam | 3.1 |
| obnoxius irae fuit; quo rarior autem moderatio in regibus, | |
| hoc laudanda magis est. Fecit hoc et C. Caesar ille qui | 4.1 |
| uictoria ciuili clementissime usus est: cum scrinia depren- | |
| disset epistularum ad Cn. Pompeium missarum ab iis qui | |
| uidebantur aut in diuersis aut in neutris fuisse partibus, com- | |
| bussit. Quamuis moderate soleret irasci, maluit tamen non | 5 |
| posse; gratissimum putauit genus ueniae nescire quid quis- | |
| que peccasset. |