| Sed quemadmodum natura quosdam procliues in iram | 4.20.1.1 |
| facit, ita multae incidunt causae quae idem possint quod | |
| natura: alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, | |
| alios labor aut continua peruigilia noctesque sollicitae et | |
| desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut | 5 |
| animo, aegram mentem in querellas parat. Sed omnia ista | 2.1 |
| initia causaeque sunt: plurimum potest consuetudo, quae | |
| si grauis est alit uitium. Naturam quidem mutare difficile | |
| est, nec licet semel mixta nascentium elementa conuertere; | |
| sed in hoc nosse profuerit, ut calentibus ingeniis subtrahas | 5 |
| uinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem uetat | |
| igne incitari. Ne cibis quidem inplendi sunt; distendentur | |
| enim corpora et animi cum corpore tumescent. Labor illos | 3.1 |
| citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consuma- | |
| tur calor nimiusque ille feruor despumet. Lusus quoque | |
| proderunt; modica enim uoluptas laxat animos et temperat. | |
| Vmidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira peri- | 4.1 |
| culum, sed inertiora uitia metuenda sunt, pauor et difficultas | |
| et desperatio et suspiciones; mollienda itaque fouendaque | |
| talia ingenia et in laetitiam euocanda sunt. Et quia aliis | |
| contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est | 5 |
| nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, | |
| semper ei occurremus quod increuerit. | |
| Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter | 21.1.1 |
| institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus | |
| operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retun- | |
| damus. Diligenti obseruatione res indiget; utrumque enim, | 2.1 |
| et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus | |
| alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt. | |
| Crescit licentia spiritus, seruitute comminuitur; adsurgit | 3.1 |
| si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem | |
| ista insolentiam et iracundiam generant: itaque sic inter | |
| utrumque regendus est ut modo frenis utamur modo stimulis. | |
| Nihil humile, nihil seruile patiatur; numquam illi necesse | 4.1 |
| sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae | |
| et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur. | |
| In certaminibus aequalium nec uinci illum patiamur nec | 5.1 |
| irasci; demus operam ut familiaris sit iis cum quibus con- | |
| tendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere uelle | |
| sed uincere; quotiens superauerit et dignum aliquid laude | |
| fecerit, attolli non gestire patiamur; gaudium enim exulta- | 5 |
| tio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur. | |
| Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam uero otiumque | 6.1 |
| non resoluemus et procul a contactu deliciarum retinebimus; | |
| nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et | |
| blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo | |
| plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui | 5 |
| nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper | |
| mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est. Non uides | 7.1 |
| ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur? In | |
| diuitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, | |
| cum quidquid leue et inane in animo erat secunda se aura | |
| sustulit. Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas | 5 |
| adsentatorum turba circumstetit: 'tibi enim ille respondeat? | |
| Non pro fastigio te tuo metiris; ipse te proicis' et alia quibus | |
| uix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt. | |
| Longe itaque ab adsentatione pueritia remouenda est: | 8.1 |
| audiat uerum. Et timeat interim, uereatur semper, maioribus | |
| adsurgat. Nihil per iracundiam exoret: quod flenti negatum | |
| fuerit quieto offeratur. Et diuitias parentium in conspectu | |
| habeat, non in usu. Exprobrentur illi perperam facta. Perti- | 9.1 |
| nebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos | |
| dari: proximis adplicatur omne quod tenerum est et in | |
| eorum similitudinem crescit; nutricum et paedagogorum | |
| rettulere mox adulescentium mores. Apud Platonem edu- | 10.1 |
| catus puer cum ad parentes relatus uociferantem uideret | |
| patrem: 'numquam' inquit 'hoc apud Platonem uidi.' Non | |
| dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem. | |
| Tenuis ante omnia uictus <sit> et non pretiosa uestis et | 11.1 |
| similis cultus cum aequalibus: non irascetur aliquem sibi | |
| comparari quem ab initio multis parem feceris. |