| Opportunissima ad iracundiam feruidi animi natura est. | 4.19.1.1 |
| Nam cum elementa sint quattuor, ignis aquae aëris terrae, | |
| potestates pares his sunt, feruida frigida arida atque | |
| umida; et locorum itaque et animalium et corporum et | |
| morum uarietates mixtura elementorum facit, et proinde | 5 |
| aliquo magis incumbunt ingenia prout alicuius elementi | |
| maior uis abundauit. Inde quasdam umidas uocamus | |
| aridasque regiones et calidas et frigidas. Eadem animalium | 2.1 |
| hominumque discrimina sunt: refert quantum quisque | |
| umidi in se calidique contineat; cuius in illo elementi portio | |
| praeualebit, inde mores erunt. Iracundos feruida animi | |
| natura faciet; est enim actuosus et pertinax ignis: frigidi | 5 |
| mixtura timidos facit; pigrum est enim contractumque | |
| frigus. Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore | 3.1 |
| moueri efferuescente circa cor sanguine; causa cur hic | |
| potissimum adsignetur irae locus non alia est quam quod in | |
| toto corpore calidissimum pectus est. Quibus umidi plus | 4.1 |
| inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis | |
| calor sed motu adquiritur; itaque puerorum feminarumque | |
| irae acres magis quam graues sunt leuioresque dum inci- | |
| piunt. Siccis aetatibus uehemens robustaque est ira, sed sine | 5 |
| incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum | |
| calorem frigus insequitur: senes difficiles et queruli sunt, | |
| ut aegri et conualescentes et quorum aut lassitudine aut | |
| detractione sanguinis exhaustus est calor; in eadem causa | 5.1 |
| sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est | |
| maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia | |
| calorem auget; pro cuiusque natura quidam ebrii efferue- | |
| scunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est cur iracun- | 5 |
| dissimi sint flaui rubentesque, quibus talis natura color est | |
| qualis fieri ceteris inter iram solet; mobilis enim illis agita- | |
| tusque sanguis est. |