| 'Simplicissimi' inquit 'omnium habentur iracundi.' Frau- | 4.16.3.1 |
| dulentis enim et uersutis comparantur et simplices uiden- | |
| tur quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim | |
| sed incautos: stultis luxuriosis nepotibusque hoc nomen in- | |
| ponimus et omnibus uitiis parum callidis. | 5 |
| 'Orator' inquit 'iratus aliquando melior est.' Immo imi- | 17.1.1 |
| tatus iratum; nam et histriones in pronuntiando non irati | |
| populum mouent, sed iratum bene agentes; et apud iudices | |
| itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum | |
| arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo | 5 |
| misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et | |
| saepe id quod ueri adfectus non effecissent effecit imitatio | |
| adfectuum. | |
| 'Languidus' inquit 'animus est qui ira caret.' Verum est, | 2.1 |
| si nihil habeat ira ualentius. Nec latronem oportet esse nec | |
| praedam, nec misericordem nec crudelem: illius nimis | |
| mollis animus, huius nimis durus est; temperatus sit sapiens | |
| et ad res fortius agendas non iram sed uim adhibeat. | 5 |
| Quoniam quae de ira quaeruntur tractauimus, accedamus | 18.1.1 |
| ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt: ne incidamus | |
| in iram, et ne in ira peccemus. Vt in corporum cura alia de | |
| tuenda ualetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita | |
| aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Vt uite- | 5 |
| mus, quaedam ad uniuersam uitam pertinentia praecipien- | |
| tur: ea in educationem et in sequentia tempora diuidentur. | |
| Educatio maximam diligentiam plurimumque pro- | 2.1 |
| futuram desiderat; facile est enim teneros adhuc animos | |
| componere, difficulter reciduntur uitia quae nobiscum | |
| creuerunt. |