| 'Vt scias' inquit 'iram habere in se generosi aliquid, | 4.15.1.1 |
| liberas uidebis gentes quae iracundissimae sunt, ut Germa- | |
| nos et Scythas.' Quod euenit quia fortia solidaque natura | |
| ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram | |
| sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur | 5 |
| ingeniis, sicut ualida arbusta et laeta quamuis neglecta | |
| tellus creat et alta fecundi soli silua est; itaque et ingenia | 2.1 |
| natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile | |
| capiunt ignea et feruida, sed inperfectus illis uigor est ut | |
| omnibus quae sine arte ipsius tantum naturae bono ex- | |
| surgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta | 5 |
| erant audaciae temeritatique consuescunt. Quid? non miti- | 3.1 |
| oribus animis uitia leniora coniuncta sunt, ut miseri- | |
| cordia et amor et uerecundia? Itaque saepe tibi bonam | |
| indolem malis quoque suis ostendam; sed non ideo uitia non | |
| sunt si naturae melioris indicia sunt. Deinde omnes istae | 4.1 |
| feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut seruire | |
| non possunt, ita nec imperare; non enim humani uim | |
| ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere | |
| potest nisi qui et regi. Fere itaque imperia penes eos fuere | 5.1 |
| populos qui mitiore caelo utuntur: in frigora septemtrionem- | |
| que uergentibus 'inmansueta ingenia' sunt, ut ait poeta, | |
| suoque simillima caelo. | |
| 'Animalia' inquit 'generosissima habentur quibus multum | 16.1.1 |
| inest irae.' Errat qui ea in exemplum hominis adducit | |
| quibus pro ratione est impetus: homini pro impetu ratio est. | |
| Sed ne illis quidem omnibus idem prodest: iracundia leones | |
| adiuuat, pauor ceruos, accipitrem impetus, columbam fuga. | 5 |
| Quid quod ne illud quidem uerum est, optima animalia | 2.1 |
| esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta | |
| sunt, meliores quo iratiores: patientiam laudauerim boum | |
| et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem | |
| ad tam infelicia exempla reuoces, cum habeas mundum | 5 |
| deumque, quem ex omnibus animalibus, ut solus imitetur, | |
| solus intellegit? |