| Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam | 4.13.1.1 |
| licentiam, dicentes aut utile id esse aut ineuitabile; cui enim | |
| tandem uitio aduocatus defuit? Non est quod dicas excidi | |
| non posse: sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in | |
| rectum genitos natura, si emendari uelimus, iuuat. Nec, ut | 5 |
| quibusdam uisum est, arduum in uirtutes et asperum iter | |
| est: plano adeuntur. Non uanae uobis auctor rei uenio. | 2.1 |
| Facilis est ad beatam uitam uia: inite modo bonis auspiciis | |
| ipsisque dis bene iuuantibus. Multo difficilius est facere | |
| ista quae facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira | |
| laboriosius? Quid clementia remissius, quid crudelitate | 5 |
| negotiosius? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. | |
| Omnium denique uirtutum tutela facilis est, uitia magno | |
| coluntur. Debet ira remoueri—hoc ex parte fatentur etiam | 3.1 |
| qui dicunt esse minuendam: tota dimittatur, nihil profutura | |
| est. Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali | |
| punientur et transducentur in melius. Omnia quae debet | |
| sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque | 5 |
| admiscebit cuius modum sollicitius obseruet. | |
| Numquam itaque iracundia admittenda est, aliquando | 14.1.1 |
| simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, | |
| sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque | |
| subditis excitamus. Aliquando incutiendus est iis metus apud | |
| quos ratio non proficit: irasci quidem non magis utile est | 5 |
| quam maerere, quam metuere. 'Quid ergo? non incidunt | 2.1 |
| causae quae iram lacessant?' Sed tunc maxime illi oppo- | |
| nendae manus sunt. Nec est difficile uincere animum, cum | |
| athletae quoque, in uilissima sui parte occupati, tamen ictus | |
| doloresque patiantur ut uires caedentis exhauriant, nec cum | 5 |
| ira suadet feriunt, sed cum occasio. Pyrrhum, maximum | 3.1 |
| praeceptorem certaminis gymnici, solitum aiunt iis quos | |
| exercebat praecipere ne irascerentur; ira enim perturbat | |
| artem et qua noceat tantum aspicit. Saepe itaque ratio | |
| patientiam suadet, ira uindictam, et qui primis defungi | 5 |
| malis potuimus in maiora deuoluimur. Quosdam unius uerbi | 4.1 |
| contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui | |
| leuem iniuriam silentio ferre noluerant grauissimis malis | |
| obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate | |
| deminui seruile in sese adtraxerunt iugum. | 5 |