| 'Nequitia' inquit 'de rerum natura tollenda est, si uelis | 4.12.1.1 |
| iram tollere; neutrum autem potest fieri.' Primum potest | |
| aliquis non algere, quamuis [ex rerum natura] hiemps sit, et | |
| non aestuare, quamuis menses aestiui sint: aut loci beneficio | |
| aduersus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis | 5 |
| sensum utriusque peruicit. Deinde uerte istud: necesse est | 2.1 |
| prius uirtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, | |
| quoniam cum uirtutibus uitia non coeunt, nec magis quis- | |
| quam eodem tempore et iratus potest esse et uir bonus quam | |
| aeger et sanus. 'Non potest' inquit 'omnis ex animo ira tolli, | 3.1 |
| nec hoc hominis natura patitur.' Atqui nihil est tam difficile | |
| et arduum quod non humana mens uincat et in familiari- | |
| tatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et | |
| sui iuris adfectus ut non disciplina perdomentur. Quodcum- | 4.1 |
| que sibi imperauit animus optinuit: quidam ne umquam | |
| riderent consecuti sunt; uino quidam, alii uenere, quidam | |
| omni umore interdixere corporibus; alius contentus breui | |
| somno uigiliam indefatigabilem extendit; didicerunt tenuis- | 5 |
| simis et aduersis funibus currere et ingentia uixque humanis | |
| toleranda uiribus onera portare et in inmensam altitudinem | |
| mergi ac sine ulla respirandi uice perpeti maria. Mille sunt | |
| alia in quibus pertinacia inpedimentum omne transcendit | |
| ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam | 10 |
| indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam perti- | 5.1 |
| nacis studii aut non digna merces fuit—quid enim magnifi- | |
| cum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes | |
| ire, qui sarcinae ingenti ceruices supponere, qui somno non | |
| summittere oculos, qui penetrare in imum mare?—et tamen | 5 |
| ad finem operis non magno auctoramento labor peruenit: | |
| nos non aduocabimus patientiam, quos tantum praemium | 6.1 |
| expectat, felicis animi inmota tranquillitas? Quantum est | |
| effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem saeui- | |
| tiam crudelitatem furorem, alios comites eius adfectus! |