| Non irascetur sapiens peccantibus. Quare? quia scit | 4.10.6.1 |
| neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni | |
| aeuo sapientis euadere, quia condicionem humanae uitae | |
| perspectam habet; nemo autem naturae sanus irascitur. | |
| Quid enim si mirari uelit non in siluestribus dumis poma | 5 |
| pendere? Quid si miretur spineta sentesque non utili aliqua | |
| fruge conpleri? Nemo irascitur ubi uitium natura defendit. | |
| Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed | 7.1 |
| corrector peccantium, hoc cotidie procedit animo: 'multi | |
| mihi occurrent uino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, | |
| multi auari, multi furiis ambitionis agitati.' Omnia ista tam | |
| propitius aspiciet quam aegros suos medicus. Numquid ille | 8.1 |
| cuius nauigium multam undique laxatis conpagibus aquam | |
| trahit nautis ipsique nauigio irascitur? occurrit potius et | |
| aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina | |
| praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus | 5 |
| labore continuo resistit, nec ideo intermittit quia quantum | |
| exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra | |
| mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne uincant. | |
| 'Vtilis est' inquit 'ira, quia contemptum effugit, quia | 11.1.1 |
| malos terret.' Primum ira, si quantum minatur ualet, ob | |
| hoc ipsum quod terribilis est et inuisa est; periculosius est | |
| autem timeri quam despici. Si uero sine uiribus est, magis | |
| exposita contemptui est et derisum non effugit; quid enim | 5 |
| est iracundia in superuacuum tumultuante frigidius? | |
| Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora | 2.1 |
| sunt, nec hoc sapienti dici uelim: 'quod ferae, sapientis | |
| quoque telum est, timeri.' Quid? non timetur febris, | |
| podagra, ulcus malum? Numquid ideo quicquam in istis | |
| boni est? At contra omnia despecta foedaque et turpia | 5 |
| †ipso quo† timentur. Sic ira per se deformis est et minime | |
| metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab | |
| infantibus. Quid quod semper in auctores redundat timor | 3.1 |
| nec quisquam metuitur ipse securus? Occurrat hoc loco tibi | |
| Laberianus ille uersus qui medio ciuili bello in theatro | |
| dictus totum in se populum non aliter conuertit quam si | |
| missa esset uox publici adfectus: | 5 |
| necesse est multos timeat quem multi timent. | |
| Ita natura constituit ut quidquid alieno metu magnum est | 4.1 |
| a suo non uacet. Leonum quam pauida sunt ad leuissimos | |
| sonos pectora! acerrimas feras umbra et uox et odor insoli- | |
| tus exagitat: quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare | |
| concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum | 5 |
| quiddam putet quia formidini est, quoniam quidem etiam | |
| contemptissima timentur, ut uenena et ossa pestifera et | |
| morsus. Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea | 5.1 |
| pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso adfectu | |
| dicta formido; uanis enim uana terrori sunt. Curriculi motus | |
| rotarumque uersata facies leones redegit in caueam, ele- | |
| phantos porcina uox terret. Sic itaque ira metuitur quo- | 6.1 |
| modo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa | |
| in se quicquam habet firmum aut forte, sed leues animos | |
| mouet. |