| Illud potius cogitabis, non esse irascendum erroribus. | 4.10.1.1 |
| Quid enim si quis irascatur in tenebris parum uestigia certa | |
| ponentibus? Quid si quis surdis imperia non exaudientibus? | |
| Quid si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et | |
| ineptos aequalium iocos spectent? Quid si illis irasci uelis | 5 |
| qui aegrotant senescunt fatigantur? Inter cetera mortali- | |
| tatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum | |
| necessitas errandi sed errorum amor. Ne singulis irascaris, | 2.1 |
| uniuersis ignoscendum est, generi humano uenia tribuenda | |
| est. Si irasceris iuuenibus senibusque quod peccant, irascere | |
| infantibus: peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quo- | |
| rum aetas nondum nouit rerum discrimina? maior est | 5 |
| excusatio et iustior hominem esse quam puerum. Hac con- | 3.1 |
| dicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi | |
| quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed | |
| acumine nostro male utentia, alter alteri uitiorum exempla: | |
| quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat | 5 |
| excusationem, cum publica uia errauerit? In singulos seue- | 4.1 |
| ritas imperatoris destringitur, at necessaria uenia est ubi | |
| totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis? turba | |
| peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum | |
| irasci publico uitio. | 5 |
| Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male | 5.1 |
| uiuentium, immo male pereuntium uiderat, flebat, misere- | |
| batur omnium qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti | |
| animo, sed nimis inbecillo: et ipse inter deplorandos erat. | |
| Democritum contra aiunt numquam sine risu in publico | 5 |
| fuisse; adeo nihil illi uidebatur serium eorum quae serio | |
| gerebantur. Vbi istic irae locus est? aut ridenda omnia aut | |
| flenda sunt. |