| Quid singula persequor? Cum uideris forum multitu- | 4.8.1.1 |
| dine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena | |
| et illum circum in quo maximam sui partem populus | |
| ostendit, hoc scito, istic tantundem esse uitiorum quantum | |
| hominum. Inter istos quos togatos uides nulla pax est: alter | 2.1 |
| in alterius exitium leui compendio ducitur; nulli nisi ex | |
| alterius iniuria quaestus est; felicem oderunt, infelicem con- | |
| temnunt; maiorem grauantur, minori graues sunt; diuersis | |
| stimulantur cupiditatibus; omnia perdita ob leuem uo- | 5 |
| luptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo | |
| gladiatorio uita est cum isdem uiuentium pugnantiumque. | |
| Ferarum iste conuentus est, nisi quod illae inter se placidae | 3.1 |
| sunt morsuque similium abstinent, hi mutua laceratione | |
| satiantur. †Hoc uno† ab animalibus mutis differunt, quod | |
| illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est | |
| nutrita depascitur. | 5 |
| Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit: | 9.1.1 |
| omnia sceleribus ac uitiis plena sunt; plus committitur | |
| quam quod possit coercitione sanari; certatur ingenti | |
| quidem nequitiae certamine. Maior cotidie peccandi cupi- | |
| ditas, minor uerecundia est; expulso melioris aequiorisque | 5 |
| respectu quocumque uisum est libido se inpingit, nec furtiua | |
| iam scelera sunt: praeter oculos eunt, adeoque in publicum | |
| missa nequitia est et in omnium pectoribus eualuit ut | |
| innocentia non rara sed nulla sit. Numquid enim singuli aut | 2.1 |
| pauci rupere legem? undique uelut signo dato ad fas | |
| nefasque miscendum coorti sunt: | |
| non hospes ab hospite tutus, | |
| non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est; | 5 |
| imminet exitio uir coniugis, illa mariti; | |
| lurida terribiles miscent aconita nouercae, | |
| filius ante diem patrios inquirit in annos. | |
| Et quota ista pars scelerum est? Non descripsit castra ex | 3.1 |
| una parte contraria et parentium liberorumque sacramenta | |
| diuersa, subiectam patriae ciuis manu flammam et agmina | |
| infestorum equitum ad conquirendas proscriptorum late- | |
| bras circumuolitantia et uiolatos fontes uenenis et pesti- | 5 |
| lentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus | |
| fossam, plenos carceres et incendia totas urbes concreman- | |
| tia dominationesque funestas et regnorum publicorumque | |
| exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita quae, | |
| quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra | 10 |
| et ne os quidem libidini exceptum. Adde nunc publica | 4.1 |
| periuria gentium et rupta foedera et in praedam ualidioris | |
| quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones furta | |
| fraudes infitiationes quibus trina non sufficiunt fora. Si | |
| tantum irasci uis sapientem quantum scelerum indignitas | 5 |
| exigit, non irascendum illi sed insaniendum est. |