| 'Virtus' inquit 'ut honestis rebus propitia est, ita tur- | 4.6.1.1 |
| pibus irata esse debet.' Quid si dicat uirtutem et humilem | |
| et magnam esse debere? Atqui hoc dicit qui illam extolli | |
| uult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara | |
| magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et | 5 |
| angusti pectoris est. Nec umquam committet uirtus ut uitia | 2.1 |
| dum compescit imitetur; iram ipsam castigandam habet, | |
| quae nihilo melior est, saepe etiam peior iis delictis quibus | |
| irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale uirtutis | |
| est: irasci non est ex dignitate eius, non magis quam mae- | 5 |
| rere; atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis | |
| ira uel post paenitentiam uel post repulsam reuoluitur. Et | 3.1 |
| si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et | |
| saepe irascetur: sequitur ut non tantum iratus sit sapiens sed | |
| iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in | |
| animo sapientis locum habere credimus, quid est quare | 5 |
| non ex toto illum hoc adfectu liberemus? Modus enim esse | 4.1 |
| non potest, si pro facto cuiusque irascendum est; nam aut | |
| iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut | |
| iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera | |
| meruerint. | 5 |
| Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena | 7.1.1 |
| pendere nequitia? Desinet ille Socrates posse eundem | |
| uultum domum referre quem domo extulerat? Atqui si | |
| irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristari- | |
| que ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente: omnis illi | 5 |
| per iracundiam maeroremque uita transibit. Quod enim | 2.1 |
| momentum erit quo non inprobanda uideat? Quotiens pro- | |
| cesserit domo, per sceleratos illi auarosque et prodigos et | |
| inpudentis et ob ista felices incedendum erit; nusquam | |
| oculi eius flectentur ut non quod indignentur inueniant: | 5 |
| deficiet si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit. | |
| Haec tot milia ad forum prima luce properantia, quam | 3.1 |
| turpes lites, quanto turpiores aduocatos habent! Alius | |
| iudicia patris accusat, quae <non> mereri satius fuit, alius | |
| cum matre consistit, alius delator uenit eius criminis cuius | |
| manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur | 5 |
| et corona pro mala causa <stat> bona patroni uoce corrupta. |