| Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut cre- | 4.4.1.1 |
| scant aut efferantur, est primus motus non uoluntarius, | |
| quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio; alter | |
| cum uoluntate non contumaci, tamquam oporteat me | |
| uindicari cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare | 5 |
| cum scelus fecerit; tertius motus est iam inpotens, qui non si | |
| oportet ulcisci uult sed utique, qui rationem euicit. Pri- | 2.1 |
| mum illum animi ictum effugere ratione non possumus, | |
| sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne | |
| nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem | |
| subitam digitorum comprimantur: ista non potest ratio | 5 |
| uincere, consuetudo fortasse et adsidua obseruatio extenuat. | |
| Alter ille motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur. | |
| Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui uulgo saeuiunt | 5.1.1 |
| et sanguine humano gaudent, an irascantur cum eos occi- | |
| dunt a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsos | |
| existimant: qualis fuit Apollodorus aut Phalaris. Haec non | 2.1 |
| est ira, feritas est; non enim quia accepit iniuriam nocet, sed | |
| parata est dum noceat uel accipere, nec illi uerbera lacera- | |
| tionesque in ultionem petuntur sed in uoluptatem. Quid | 3.1 |
| ergo? Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti | |
| exercitatione et satietate in obliuionem clementiae uenit et | |
| omne foedus humanum eiecit animo, nouissime in crudelita- | |
| tem transit; rident itaque gaudentque et uoluptate multa | 5 |
| perfruuntur plurimumque ab iratorum uultu absunt, per | |
| otium saeui. Hannibalem aiunt dixisse, cum fossam san- | 4.1 |
| guine humano plenam uidisset, 'o formosum spectaculum!' | |
| Quanto pulchrius illi uisum esset, si flumen aliquod lacum- | |
| que conplesset! Quid mirum si hoc maxime spectaculo | |
| caperis, innatus sanguini et ab infante caedibus admotus? | 5 |
| Sequetur te fortuna crudelitati tuae per uiginti annos se- | |
| cunda dabitque oculis tuis gratum ubique spectaculum; | |
| uidebis istud et circa Trasumennum et circa Cannas et | |
| nouissime circa Carthaginem tuam. Volesus nuper, sub | 5.1 |
| diuo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi | |
| percussisset, incedens inter cadauera uultu superbo, quasi | |
| magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece | |
| proclamauit 'o rem regiam!' Quid hic rex fecisset? Non fuit | 5 |
| haec ira sed maius malum et insanabile. |