| Nihil ex his quae animum fortuito inpellunt adfectus | 4.3.1.1 |
| uocari debet: ista, ut ita dicam, patitur magis animus | |
| quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species | |
| moueri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum | |
| prosequi. Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis | 2.1 |
| et inritationem umoris obsceni altumue suspirium et ocu- | |
| los subito acriores aut quid his simile indicium adfectus | |
| animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos | |
| esse pulsus. Itaque et fortissimus plerumque uir dum arma- | 3.1 |
| tur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum | |
| genua tremuerunt et magno imperatori antequam inter se | |
| acies arietarent cor exiluit et oratori eloquentissimo dum ad | |
| dicendum componitur summa riguerunt. Ira non moueri | 4.1 |
| tantum debet sed excurrere; est enim impetus; numquam | |
| autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri | |
| potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente. | |
| Putauit se aliquis laesum, uoluit ulcisci, dissuadente aliqua | 5 |
| causa statim resedit: hanc iram non uoco, motum animi | |
| rationi parentem: illa est ira quae rationem transsilit, | |
| quae secum rapit. Ergo prima illa agitatio animi quam | 5.1 |
| species iniuriae incussit non magis ira est quam ipsa in- | |
| iuriae species; ille sequens impetus, qui speciem iniuriae | |
| non tantum accepit sed adprobauit, ira est, concitatio animi | |
| ad ultionem uoluntate et iudicio pergentis. Numquam | 5 |
| dubium est quin timor fugam habeat, ira impetum; uide | |
| ergo an putes aliquid sine adsensu mentis aut peti posse aut | |
| caueri. |