| DIALOGORVM LIBER IV | |
| AD NOVATVM | |
| DE IRA | |
| LIBER II | |
| Primus liber, Nouate, benigniorem habuit materiam; | 4.1.1.1 |
| facilis enim in procliui uitiorum decursus est. Nunc ad | |
| exiliora ueniendum est; quaerimus enim ira utrum iudicio | |
| an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moueatur an | |
| quemadmodum pleraque quae intra nos <non> insciis nobis | 5 |
| oriuntur. Debet autem in haec se demittere disputatio ut | 2.1 |
| ad illa quoque altiora possit exsurgere; nam et in corpore | |
| nostro ossa neruique et articuli, firmamenta totius et uita- | |
| lia, minime speciosa uisu, prius ordinantur, deinde haec ex | |
| quibus omnis in faciem aspectumque decor est; post haec | 5 |
| omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto | |
| iam corpore adfunditur. | |
| Iram quin species oblata iniuriae moueat non est dubium; | 3.1 |
| sed utrum speciem ipsam statim sequatur et non accedente | |
| animo excurrat, an illo adsentiente moueatur quaerimus. | |
| Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adpro- | 4.1 |
| bante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem | |
| eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se | |
| debuisse et uindicari debere, non est eius impetus qui sine | |
| uoluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic composi- | 5 |
| tus et plura continens: intellexit aliquid, indignatus est, | |
| damnauit, ulciscitur: haec non possunt fieri, nisi animus | |
| eis quibus tangebatur adsensus est. | |
| 'Quorsus' inquis 'haec quaestio pertinet?' Vt sciamus | 2.1.1 |
| quid sit ira; nam si inuitis nobis nascitur, numquam rationi | |
| succumbet. Omnes enim motus qui non uoluntate nostra | |
| fiunt inuicti et ineuitabiles sunt, ut horror frigida adspersis, | |
| ad quosdam tactus aspernatio; ad peiores nuntios surrigun- | 5 |
| tur pili et rubor ad inproba uerba suffunditur sequiturque | |
| uertigo praerupta cernentis: quorum quia nihil in nostra | |
| potestate est, nulla quominus fiant ratio persuadet. Ira | 2.1 |
| praeceptis fugatur; est enim uoluntarium animi uitium, | |
| non ex his quae condicione quadam humanae sortis eueni- | |
| unt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et | |
| primus ille ictus animi ponendus est qui nos post opinio- | 5 |
| nem iniuriae mouet. Hic subit etiam inter ludicra scaenae | 3.1 |
| spectacula et lectiones rerum uetustarum. Saepe Clodio | |
| Ciceronem expellenti et Antonio occidenti uidemur irasci. | |
| Quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem | |
| concitatur? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non | 5 |
| puerile auso facinus infestus est? Cantus nos nonnumquam | 4.1 |
| et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus; | |
| mouet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppli- | |
| ciorum tristis aspectus; inde est quod adridemus ridentibus | 5.1 |
| et contristat nos turba maerentium et efferuescimus ad | |
| aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam | |
| tristitia est quae ad conspectum mimici naufragii con- | |
| trahit frontem, non magis quam timor qui Hannibale post | 5 |
| Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, | |
| sed omnia ista motus sunt animorum moueri nolentium, | |
| nec adfectus sed principia proludentia adfectibus. Sic enim | 6.1 |
| militaris uiri in media pace iam togati aures tuba suscitat | |
| equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum | |
| aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse. |