| Nihil ergo in ira, ne cum uidetur quidem uehemens | 3.21.1.1 |
| et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. | |
| Aut si uidetur alicui magnum animum ira producere, | |
| uideatur et luxuria—ebore sustineri uult, purpura uestiri, | |
| auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina | 5 |
| praecipitare, nemora suspendere; uideatur et auaritia | 2.1 |
| magni animi—aceruis auri argentique incubat et pro- | |
| uinciarum nominibus agros colit et sub singulis uilicis | |
| latiores habet fines quam quos consules sortiebantur; | |
| uideatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum | 3.1 |
| greges castrat, sub gladium mariti uenit morte contem- | |
| pta; uideatur et ambitio magni animi—non est contenta | |
| honoribus annuis; si fieri potest, uno nomine occupare | |
| fastus uult, per omnem orbem titulos disponere. Omnia | 4.1 |
| ista, non refert in quantum procedant extendantque se, | |
| angusta sunt, misera depressa; sola sublimis et excelsa | |
| uirtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul | |
| placidum. | 5 |