| Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad | 3.20.1.1 |
| magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo: | |
| tumor est; nec corporibus copia uitiosi umoris intentis | |
| morbus incrementum est sed pestilens abundantia. Omnes | 2.1 |
| quos uecors animus supra cogitationes extollit humanas | |
| altum quiddam et sublime spirare se credunt; ceterum nil | |
| solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine funda- | |
| mentis creuere. Non habet ira cui insistat; non ex firmo | 5 |
| mansuroque oritur, sed uentosa et inanis est, tantumque | |
| abest a magnitudine animi quantum a fortitudine audacia, | |
| a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a seueritate | |
| crudelitas. Multum, inquam, interest inter sublimem | 3.1 |
| animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque | |
| molitur; contra mihi uidetur ueternosi et infelicis animi, | |
| inbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata | |
| et aegra corpora quae ad tactus leuissimos gemunt. Ita ira | 5 |
| muliebre maxime ac puerile uitium est. 'At incidit et in | |
| uiros.' Nam uiris quoque puerilia ac muliebria ingenia | |
| sunt. 'Quid ergo? non aliquae uoces ab iratis emittuntur | 4.1 |
| quae magno emissae uideantur animo?' <Immo> ueram | |
| ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda | |
| 'oderint, dum metuant'. Sullano scias saeculo scriptam. | |
| Nescio utrum sibi peius optauerit ut odio esset an ut | 5 |
| timori. 'Oderint.' Occurrit illi futurum ut execrentur in- | |
| sidientur opprimant: quid adiecit? Di illi male faciant, | |
| adeo repperit dignum odio remedium. 'Oderint'—quid? | |
| 'dum pareant'? Non. 'dum probent'? Non. Quid ergo? | |
| 'dum timeant'. Sic ne amari quidem uellem. Magno hoc | 5.1 |
| dictum spiritu putas? Falleris; nec enim magnitudo ista | |
| est sed immanitas. Non est quod credas irascentium | |
| uerbis, quorum strepitus magni, minaces sunt, intra mens | |
| pauidissima. Nec est quod existimes uerum esse quod | 6.1 |
| apud disertissimum uirum <T.> Liuium dicitur: 'uir in- | |
| genii magni magis quam boni.' Non potest istud separari: | |
| aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem | |
| animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo | 5 |
| parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest. | |
| Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt: | 7.1 |
| magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque | |
| bonitas est, non habebunt. Ceterum sermone, conatu et | 8.1 |
| omni extra paratu facient magnitudinis fidem; eloquentur | |
| aliquid quod tu magni <animi> putes, sicut C. Caesar, | |
| qui iratus caelo quod obstreperetur pantomimis, quos | |
| imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessa- | 5 |
| tio sua fulminibus terreretur (prorsus parum certis), ad | |
| pugnam uocauit Iouem et quidem sine missione, Homeri- | |
| cum illum exclamans uersum: | |
| ἤ μ’ ἀνάειρ’ ἢ ἐγὼ σέ. | |
| Quanta dementia fuit! Putauit aut sibi noceri ne ab Ioue | 9.1 |
| quidem posse aut se nocere etiam Ioui posse. Non puto | |
| parum momenti hanc eius uocem ad incitandas coniura- | |
| torum mentes addidisse; ultimae enim patientiae uisum | |
| est eum ferre qui Iouem non ferret. | 5 |