| Habet, inquam, iracundia hoc mali: non uult regi. | 3.19.1.1 |
| Irascitur ueritati ipsi, si contra uoluntatem suam apparuit; | |
| cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos | |
| destinauit insequitur adiectis conuiciis maledictisque. Hoc | 2.1 |
| non facit ratio; sed si ita opus est, silens quietaque totas | |
| domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes | |
| cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo | |
| exaequat et inimica libertati nomina exstirpat: hoc non | 5 |
| frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum | |
| iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in | |
| statu uultus cum magna pronuntiat. 'Quid opus est' | 3.1 |
| inquit Hieronymus 'cum uelis caedere aliquem, tua prius | |
| labra mordere?' Quid si ille uidisset desilientem de tri- | |
| bunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet | |
| uestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena? | 5 |
| Quid opus est mensam euertere? quid pocula adfligere? | 4.1 |
| quid se in columnas inpingere? quid capillos auellere, femur | |
| pectusque percutere? †Quantam† iram putas, quae, quia | |
| in alium non tam cito quam uult erumpit, in se reuertitur? | |
| Tenentur itaque a proximis et rogantur ut sibi ipsi placentur. | 5 |
| Quorum nil facit quisquis uacuus ira meritam cuique | 5.1 |
| poenam iniungit. Dimittit saepe eum cuius peccatum | |
| deprendit: si paenitentia facti spem bonam pollicetur, | |
| si intellegit non ex alto uenire nequitiam sed summo, quod | |
| aiunt, animo inhaerere, dabit inpunitatem nec accipienti- | 5 |
| bus nocituram nec dantibus; nonnumquam magna scelera | 6.1 |
| leuius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate | |
| commissa sunt, his inest latens et operta et inueterata | |
| calliditas; idem delictum in duobus non eodem malo | |
| adficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curauit | 5 |
| ut nocens esset. Hoc semper in omni animaduersione serua- | 7.1 |
| bit, ut sciat alteram adhiberi ut emendet malos, alteram | |
| ut tollat; in utroque non praeterita sed futura intuebitur | |
| (nam, ut Plato ait, nemo prudens punit quia peccatum est, | |
| sed ne peccetur; reuocari enim praeterita non possunt, | 5 |
| futura prohibentur) et quos uolet nequitiae male cedentis | |
| exempla fieri palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, | |
| sed ut alios pereundo deterreant. Haec cui expendenda | 8.1 |
| aestimandaque sunt, uides quam debeat omni perturba- | |
| tione liber accedere ad rem summa diligentia tractandam, | |
| potestatem uitae necisque: male irato ferrum committitur. |