| DIALOGORVM LIBER V | |
| AD NOVATVM | |
| DE IRA | |
| LIBER III | |
| Quod maxime desiderasti, Nouate, nunc facere tempta- | 5.1.1.1 |
| bimus, iram excidere animis aut certe refrenare et impetus | |
| eius inhibere. Id aliquando palam aperteque faciendum est, | |
| ubi minor uis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium | |
| ardet omnique inpedimento exasperatur et crescit; refert | 5 |
| quantas uires quamque integras habeat, utrum reuerbe- | |
| randa et agenda retro sit an cedere ei debeamus dum | |
| tempestas prima desaeuit, ne remedia ipsa secum ferat. | |
| Consilium pro moribus cuiusque capiendum erit; quosdam | 2.1 |
| enim preces uincunt, quidam insultant instantque sum- | |
| missis, quosdam terrendo placabimus; alios obiurgatio, alios | |
| confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum | |
| praecipitis mali remedium, ad quod nouissime descen- | 5 |
| dendum est. Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et | 3.1 |
| curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens | |
| uiolentia non paulatim procedit sed dum incipit tota est; | |
| nec aliorum more uitiorum sollicitat animos, sed abducit et | |
| inpotentes sui cupidosque uel communis mali exagitat, nec | 5 |
| in ea tantum in quae destinauit sed in occurrentia obiter | |
| furit. Cetera uitia inpellunt animos, ira praecipitat. Etiam | 4.1 |
| si resistere contra adfectus suos non licet, at certe adfectibus | |
| ipsis licet stare: haec, non secus quam fulmina procellaeque | |
| et si qua alia inreuocabilia sunt quia non eunt sed cadunt, | |
| uim suam magis ac magis tendit. Alia uitia a ratione, | 5.1 |
| hoc a sanitate desciscit; alia accessus lenes habent et in- | |
| crementa fallentia: in iram deiectus animorum est. Nulla | |
| itaque res urget magis attonita et in uires suas prona et | |
| siue successit superba, siue frustratur insana; ne repulsa | 5 |
| quidem in taedium acta, ubi aduersarium fortuna subduxit, | |
| in se ipsa morsus suos uertit. Nec refert quantum sit ex quo | |
| surrexerit; ex leuissimis enim in maxima euadit. |