| Nullam transit aetatem, nullum hominum genus excipit. | 5.2.1.1 |
| Quaedam gentes beneficio egestatis non nouere luxuriam; | |
| quaedam, quia exercitae et uagae sunt, effugere pigritiam; | |
| quibus incultus mos agrestisque uita est, circumscriptio | |
| ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur: | 5 |
| nulla gens est quam non ira instiget, tam inter Graios quam | |
| inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuenti- | |
| bus quam quibus iura distinguit modus uirium. Denique | 2.1 |
| cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est qui interdum | |
| publice concipitur. Numquam populus uniuersus feminae | |
| amore flagrauit nec in pecuniam aut lucrum tota ciuitas | |
| spem suam misit; ambitio uiritim singulos occupat, inpoten- | 5 |
| tia non est malum publicum; saepe in iram uno agmine | |
| itum est. Viri feminae, senes pueri, principes uulgusque | 3.1 |
| consensere, et tota multitudo paucissimis uerbis concitata | |
| ipsum concitatorem antecessit; ad arma protinus ignesque | |
| discursum est et indicta finitimis bella aut gesta cum ciuibus; | |
| totae cum stirpe omni crematae domus, et modo eloquio | 4.1 |
| fauorabili habitus in multo honore iram suae contionis | |
| excepit; in imperatorem suum legiones pila torserunt; | |
| dissedit plebs tota cum patribus; publicum consilium sena- | |
| tus non expectatis dilectibus nec nominato imperatore | 5 |
| subitos irae suae duces legit ac per tecta urbis nobiles | |
| consectatus uiros supplicium manu sumpsit; uiolatae lega- | 5.1 |
| tiones rupto iure gentium rabiesque infanda ciuitatem tulit, | |
| nec datum tempus quo resideret tumor publicus, sed | |
| deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite; | |
| sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus | 5 |
| fortuita raptaque pro armis gessit, deinde magna clade | |
| temeritatem audacis irae luit. Hic barbaris forte inruentibus | 6.1 |
| in bella exitus est: cum mobiles animos species iniuriae | |
| perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo | |
| legionibus incidunt, incompositi interriti incauti, pericula | |
| adpetentes sua; gaudent feriri et instare ferro et tela corpore | 5 |
| urgere et per suum uulnus exire. |