| 'Non est' inquis 'dubium quin magna ista et pestifera sit | 5.3.1.1 |
| uis: ideo quemadmodum sanari debeat monstra.' Atqui, ut | |
| in prioribus libris dixi, stat Aristoteles defensor irae et uetat | |
| illam nobis exsecari: calcar ait esse uirtutis, hac erepta | |
| inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque | 5 |
| fieri. Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem | 2.1 |
| coarguere et ante oculis ponere quantum monstri sit homo in | |
| hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie | |
| sua perniciosus et ea deprimens quae mergi nisi cum mer- | |
| gente non possunt. Quid ergo? sanum hunc aliquis uocat | 3.1 |
| qui uelut tempestate correptus non it sed agitur et furenti | |
| malo seruit, nec mandat ultionem suam sed ipse eius | |
| exactor animo simul ac manu saeuit, carissimorum eorum- | |
| que quae mox amissa fleturus est carnifex? Hunc aliquis | 4.1 |
| adfectum uirtuti adiutorem comitemque dat, consilia sine | |
| quibus uirtus nihil gerit obturbantem? Caducae sinistrae- | |
| que sunt uires et in malum suum ualidae in quas aegrum | |
| morbus et accessio erexit. Non est ergo quod me putes | 5.1 |
| tempus in superuacuis consumere, quod iram, quasi dubiae | |
| apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et | |
| quidem de inlustribus philosophis qui illi indicat operas et | |
| tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in | 5 |
| actus rerum, ad omne quodcumque calore aliquo geren- | |
| dum est uocet. Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, | 6.1 |
| aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata | |
| et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et | |
| fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corpori- | |
| bus ignes et cadauera quoque trahens uncus, uaria uincu- | 5 |
| lorum genera, uaria poenarum, lacerationes membrorum, | |
| inscriptiones frontis et bestiarum immanium caueae: inter | |
| haec instrumenta conlocetur ira dirum quiddam atque | |
| horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior. |