Vt de ceteris dubium sit, nulli certe adfectui peior est 5.4.1.1
uultus, quem in prioribus libris descripsimus: asperum et
acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pal-
lentem, nunc in os omni calore ac spiritu uerso subrubi-
cundum et similem cruento, uenis tumentibus, oculis nunc 5
trepidis et exilientibus, nunc in uno obtutu defixis et hae-
rentibus; adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse 2.1
cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu
acuentibus; adice articulorum crepitum cum se ipsae manus
frangunt et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros
tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta uerba 5
subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com-
pressa et dirum quiddam exsibilantia. Ferarum mehercules, 3.1
siue illas fames agitat siue infixum uisceribus ferrum, minus
taetra facies est, etiam cum uenatorem suum semianimes
morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis. Age, si
exaudire uoces ac minas uacet, qualia excarnificati animi 5
uerba sunt!
  Nonne reuocare se quisque ab ira uolet, cum intellexerit 4.1
illam a suo primum malo incipere? Non uis ergo admoneam
eos qui iram <in> summa potentia exercent et argumentum
uirium existimant et in magnis magnae fortunae bonis
ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne 5
liber quidem dici possit irae suae captiuus? Non uis admo- 5.1
neam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat,
alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam
etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere? adeo
ut quidam simplicitatis indicium iracundiam dicant et 5
uulgo credatur facillimus quisque huic <maxime> obnoxius.