| 'Quorsus' inquis 'hoc pertinet?' Vt nemo se iudicet tutum | 5.5.1.1 |
| ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saeuitiam ac | |
| uiolentiam euocet. Quemadmodum aduersus pestilentiam | |
| nihil prodest firmitas corporis et diligens ualetudinis cura | |
| (promiscue enim inbecilla robustaque inuadit), ita ab ira | 5 |
| tam inquietis moribus periculum est quam compositis et | |
| remissis, quibus eo turpior ac periculosior est quo plus in | |
| illis mutat. Sed cum primum sit non irasci, secundum | 2.1 |
| desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam pri- | |
| mum quemadmodum in iram non incidamus, deinde | |
| quemadmodum nos ab illa liberemus, nouissime quemad- | |
| modum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem | 5 |
| reducamus. | |
| Ne irascamur praestabimus, si omnia uitia irae nobis | 3.1 |
| subinde proposuerimus et illam bene aestimauerimus. Accu- | |
| sanda est apud nos, damnanda; perscrutanda eius mala et | |
| in medium protrahenda sunt; ut qualis sit appareat, com- | |
| paranda cum pessimis est. Auaritia adquirit et contrahit, | 4.1 |
| quo aliquis melior utatur: ira inpendit, paucis gratuita est. | |
| Iracundus dominus quot in fugam seruos egit, quot in | |
| mortem! Quanto plus irascendo quam id erat propter quod | |
| irascebatur amisit! Ira patri luctum, marito diuortium | 5 |
| attulit, magistratui odium, candidato repulsam. Peior est | 5.1 |
| quam luxuria, quoniam illa sua uoluptate fruitur, haec alieno | |
| dolore. Vincit malignitatem et inuidiam; illae enim infeli- | |
| cem fieri uolunt, haec facere; illae fortuitis malis delectan- | |
| tur, haec non potest expectare fortunam: nocere ei quem | 5 |
| odit, non noceri uult. Nihil est simultatibus grauius: has ira | 6.1 |
| conciliat. Nihil est bello funestius: in hoc potentium ira | |
| prorumpit; ceterum etiam illa plebeia ira et priuata inerme | |
| et sine uiribus bellum est. Praeterea ira, ut seponamus quae | |
| mox secutura sunt, damna insidias perpetuam ex certa- | 5 |
| minibus mutuis sollicitudinem, dat poenas dum exigit; | |
| naturam hominis eiurat: illa in amorem hortatur, haec in | |
| odium; illa prodesse iubet, haec nocere. Adice quod, cum | 7.1 |
| indignatio eius a nimio sui suspectu ueniat, ut animosa | |
| uideatur, pusilla est et angusta; nemo enim non eo a quo se | |
| contemptum iudicat minor est. At ille ingens animus et | |
| uerus aestimator sui non uindicat iniuriam, quia non sentit. | 5 |
| Vt tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida | 8.1 |
| feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui | |
| adducit, fragilior eo quod petit. Quanto pulchrius uelut | |
| nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque re- | |
| spuere! Vltio doloris confessio est; non est magnus animus | 5 |
| quem incuruat iniuria. Aut potentior te aut inbecillior | |
| laesit: si inbecillior, parce illi, si potentior, tibi. |