| Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil | 5.6.1.1 |
| posse quo instigeris accidere. Pars superior mundi et ordi- | |
| natior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec | |
| in tempestatem inpellitur nec uersatur in turbinem; omni | |
| tumultu caret: inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis | 5 |
| animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, | |
| omnia infra se premens quibus ira contrahitur, modestus et | |
| uenerabilis est et dispositus; quorum nihil inuenies in irato. | |
| Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit uere- | 2.1 |
| cundiam? Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non | |
| quidquid in se uenerandi habuit abiecit? Cui officiorum | |
| numerus aut ordo constitit incitato? Quis linguae tempe- | |
| rauit? Quis ullam partem corporis tenuit? Quis se regere | 5 |
| potuit inmissum? Proderit nobis illud Democriti salutare | 3.1 |
| praeceptum, quo monstratur tranquillitas si neque priuatim | |
| neque publice multa aut maiora uiribus nostris egerimus. | |
| Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies | |
| transit ut non aut ex homine aut ex re offensa nascatur quae | 5 |
| animum in iras paret. Quemadmodum per frequentia urbis | 4.1 |
| loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi | |
| necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc uitae | |
| actu dissipato et uago multa inpedimenta, multae querellae | |
| incidunt: alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius | 5 |
| intercepit; non ex destinato proposita fluxerunt. Nulli | 5.1 |
| fortuna tam dedita est ut multa temptanti ubique respon- | |
| deat; sequitur ergo ut is cui contra quam proposuerat aliqua | |
| cesserunt inpatiens hominum rerumque sit, ex leuissimis | |
| causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nunc loco, | 5 |
| nunc fortunae, nunc sibi. Itaque ut quietus possit esse ani- | 6.1 |
| mus, non est iactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu | |
| fatigandus nec magnarum supraque uires adpetitarum. | |
| Facile est leuia aptare ceruicibus et in hanc aut illam | |
| partem transferre sine lapsu, at quae alienis in nos manibus | 5 |
| inposita aegre sustinemus, uicti in proximo effundimus; | |
| etiam dum stamus sub sarcina, inpares oneri uacillamus. |