| Idem accidere in rebus ciuilibus ac domesticis scias. | 5.7.1.1 |
| Negotia expedita et habilia sequuntur actorem, ingentia et | |
| supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata | |
| sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique | |
| iam uisa cum ipso cadunt: ita fit ut frequenter inrita sit | 5 |
| eius uoluntas qui non quae facilia sunt adgreditur, sed uult | |
| facilia esse quae adgressus est. Quotiens aliquid conaberis, | 2.1 |
| te simul et ea quae paras quibusque pararis ipse metire; | |
| faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc inter- | |
| est utrum quis feruidi sit ingenii an frigidi atque humilis: | |
| generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristi- | 5 |
| tiam. Ergo actiones nostrae nec paruae sint nec audaces et | |
| inprobae, in uicinum spes exeat, nihil conemur quod mox | |
| adepti quoque successisse miremur. | |
| Demus operam ne accipiamus iniuriam, quia ferre | 8.1.1 |
| nescimus. Cum placidissimo et facillimo et minime anxio | |
| morosoque uiuendum est; sumuntur a conuersantibus mores | |
| et ut quaedam in contactos corporis uitia transiliunt, ita | |
| animus mala sua proximis tradit: ebriosus conuictores in | 5 |
| amorem meri traxit, inpudicorum coetus fortem quoque et | |
| silice natum uirum emolliit, auaritia in proximos uirus suum | |
| transtulit. Eadem ex diuerso ratio uirtutum est, ut omne | 2.1 |
| quod secum habent mitigent; nec tam ualetudini profuit | |
| utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis | |
| in turba meliore uersari. Quae res quantum possit intelleges, | 3.1 |
| si uideris feras quoque conuictu nostro mansuescere nulli- | |
| que etiam immani bestiae uim suam permanere, si hominis | |
| contubernium diu passa est: retunditur omnis asperitas | |
| paulatimque inter placida dediscitur. Accedit huc quod non | 5 |
| tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus uiuit, | |
| sed quod causas irascendi non inuenit nec uitium suum | |
| exercet. Fugere itaque debebit omnis quos inritaturos | |
| iracundiam sciet. 'Qui sunt' inquis 'isti?' Multi ex uariis | 4.1 |
| causis idem facturi: offendet te superbus contemptu, dicax | |
| contumelia, petulans iniuria, liuidus malignitate, pugnax | |
| contentione, uentosus et mendax uanitate; non feres a | |
| suspicioso timeri, a pertinace uinci, a delicato fastidiri. | 5 |
| Elige simplices faciles moderatos, qui iram tuam nec euocent | 5.1 |
| et ferant; magis adhuc proderunt summissi et humani et | |
| dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos | |
| nimia adsentatio offendit: erat certe amicus noster uir bonus | |
| sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam | 5 |
| male dicere. Caelium oratorem fuisse iracundissimum con- | 6.1 |
| stat. Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patien- | |
| tiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam | |
| eius cui cohaerebat effugere; optimum iudicauit quidquid | |
| dixisset sequi et secundas agere. Non tulit Caelius adsenti- | 5 |
| entem et exclamauit, 'dic aliquid contra, ut duo simus!' | |
| Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine | |
| aduersario desît. Eligamus ergo uel hos potius, si conscii | 7.1 |
| nobis iracundiae sumus, qui uultum nostrum ac sermonem | |
| sequantur: facient quidem nos delicatos et in malam con- | |
| suetudinem inducent nihil contra uoluntatem audiendi, sed | |
| proderit uitio suo interuallum et quietem dare. Diffi- | 5 |
| ciles quoque et indomiti natura blandientem ferent: nihil | |
| asperum tetricumque palpanti est. Quotiens disputatio | 8.1 |
| longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam | |
| robur accipiat: alit se ipsa contentio et demissos altius | |
| tenet; facilius est se a certamine abstinere quam abducere. |