| Studia quoque grauiora iracundis omittenda sunt aut | 5.9.1.1 |
| certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter | |
| dura uersandus, sed artibus amoenis tradendus: lectio illum | |
| carminum obleniat et historia fabulis detineat; mollius | |
| delicatiusque tractetur. Pythagoras perturbationes animi | 2.1 |
| lyra componebat; quis autem ignorat lituos et tubas concita- | |
| menta esse, sicut quosdam cantus blandimenta quibus mens | |
| resoluatur? Confusis oculis prosunt uirentia et quibusdam | |
| coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore | 5 |
| praestringitur: sic mentes aegras studia laeta permulcent. | |
| Forum aduocationes iudicia fugere debemus et omnia | 3.1 |
| quae exulcerant uitium, aeque cauere lassitudinem corporis; | |
| consumit enim quidquid in nobis mite placidumque est et | |
| acria concitat. Ideo quibus stomachus suspectus est, proces- | 4.1 |
| suri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, | |
| quam maxime mouet fatigatio, siue quia calorem in media | |
| conpellit et nocet sanguini cursumque eius uenis laboranti- | |
| bus sistit, siue quia corpus attenuatum et infirmum in- | 5 |
| cumbit animo; certe ob eandem causam iracundiores | |
| sunt ualetudine aut aetate fessi. Fames quoque et sitis ex | |
| isdem causis uitanda est: exasperat et incendit animos. | |
| Vetus dictum est a lasso rixam quaeri; aeque autem et ab | 5.1 |
| esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res | |
| urit. Nam ut ulcera ad leuem tactum, deinde etiam ad | |
| suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus mini- | |
| mis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et | 5 |
| oratio et interrogatio in litem euocent: numquam sine | |
| querella aegra tanguntur. |