| Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, | 5.10.1.1 |
| tum uerbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere | |
| impetum. Facile est autem adfectus suos, cum primum | 2.1 |
| oriuntur, deprehendere: morborum signa praecurrunt. | |
| Quemadmodum tempestatis ac pluuiae ante ipsas notae | |
| ueniunt, ita irae amoris omniumque istarum procellarum | |
| animos uexantium sunt quaedam praenuntia. Qui comitiali | 3.1 |
| uitio solent corripi iam aduentare ualetudinem intellegunt, | |
| si calor summa deseruit et incertum lumen neruorumque | |
| trepidatio est, si memoria sublabitur caputque uersatur; | |
| solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et | 5 |
| odore gustuque quidquid est quod alienat animos repelli- | |
| tur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur; aut, | |
| si parum medicina profecit, uitauerunt turbam et sine teste | |
| ceciderunt. Prodest morbum suum nosse et uires eius ante- | 4.1 |
| quam spatientur opprimere. Videamus quid sit quod nos | |
| maxime concitet: alium uerborum, alium rerum contume- | |
| liae mouent; hic uult nobilitati, hic formae suae parci; hic | |
| elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus; hic superbiae | 5 |
| inpatiens est, hic contumaciae; ille seruos non putat dignos | |
| quibus irascatur, hic intra domum saeuus est, foris mitis; ille | |
| rogari iniuriam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non | |
| omnes ab eadem parte feriuntur; scire itaque oportet quid | |
| in te inbecillum sit, ut id maxime protegas. | 10 |
| Non expedit omnia uidere, omnia audire. Multae nos | 11.1.1 |
| iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui | |
| nescit. Non uis esse iracundus? ne fueris curiosus. Qui in- | |
| quirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones etiam si | |
| secreto habiti sunt eruit, se ipse inquietat. Quaedam inter- | 5 |
| pretatio eo perducit ut uideantur iniuriae; itaque alia | |
| differenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circumscri- | 2.1 |
| benda multis modis ira est; pleraque in lusum iocumque | |
| uertantur. Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius | |
| dixisse quam molestum esse quod nescirent homines quando | |
| cum galea prodire deberent. Non quemadmodum facta sit | 3.1 |
| iniuria refert, sed quemadmodum lata; nec uideo quare | |
| difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque | |
| tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saeui- | |
| tiam repressisse. Pisistratum certe, Atheniensium tyrannum, | 4.1 |
| memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius | |
| conuiua dixisset nec deessent qui uellent manus ei com- | |
| modare et alius hinc alius illinc faces subderent, placido | |
| animo tulisse et hoc inritantibus respondisse, non magis illi | 5 |
| se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incucurrisset. |