| Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando | 5.12.1.1 |
| aut leuia adgrauando. Saepe ad nos ira uenit, saepius nos | |
| ad illam. Quae numquam arcessenda est: etiam cum inci- | |
| dit, reiciatur. Nemo dicit sibi, 'hoc propter quod irascor aut | 2.1 |
| feci aut fecisse potui'; nemo animum facientis sed ipsum | |
| aestimat factum: atqui ille intuendus est, uoluerit an in- | |
| ciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an prae- | |
| mium, sibi morem gesserit an manum alteri commodauerit. | 5 |
| Aliquid aetas peccantis facit, aliquid fortuna, ut ferre ac | |
| pati aut humanum sit aut utile. Eo nos loco constituamus | 3.1 |
| quo ille est cui irascimur: nunc facit nos iracundos iniqua | |
| nostri aestimatio et quae facere uellemus pati nolumus. | |
| Nemo se differt; atqui maximum remedium irae dilatio est, | 4.1 |
| ut primus eius feruor relanguescat et caligo quae premit | |
| mentem aut residat aut minus densa sit. Quaedam ex his | |
| quae te praecipitem ferebant hora, non tantum dies molliet, | |
| quaedam ex toto euanescent; si nihil egerit petita aduocatio, | 5 |
| apparebit iam iudicium esse, non iram. Quidquid uoles quale | |
| sit scire, tempori trade: nihil diligenter in fluctu cernitur. | |
| Non potuit inpetrare a se Plato tempus, cum seruo suo | 5.1 |
| irasceretur, sed ponere illum statim tunicam et praebere | |
| scapulas uerberibus iussit, sua manu ipse caesurus; post- | |
| quam intellexit irasci se, sicut sustulerat manum suspensam | |
| detinebat et stabat percussuro similis; interrogatus deinde | 5 |
| ab amico qui forte interuenerat quid ageret, 'exigo' inquit | |
| 'poenas ab homine iracundo.' Velut stupens gestum illum | 6.1 |
| saeuituri deformem sapienti uiro seruabat, oblitus iam serui, | |
| quia alium quem potius castigaret inuenerat. Itaque abstulit | |
| sibi in suos potestatem et ob peccatum quoddam commotior | |
| 'tu,' inquit 'Speusippe, seruulum istum uerberibus obiurga; | 5 |
| nam ego irascor.' Ob hoc non cecidit propter quod alius | 7.1 |
| cecidisset. 'Irascor' inquit; 'plus faciam quam oportet, | |
| libentius faciam: non sit iste seruus in eius potestate qui | |
| in sua non est.' Aliquis uult irato committi ultionem, cum | |
| Plato sibi ipse imperium abrogauerit? Nihil tibi liceat dum | 5 |
| irasceris. Quare? quia uis omnia licere. |