| Pugna tecum ipse: si <uis> uincere iram, non potest te illa. | 5.13.1.1 |
| Incipis uincere, si absconditur, si illi exitus non datur. | |
| Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam | |
| secretamque teneamus. Cum magna id nostra molestia fiet | 2.1 |
| (cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem), | |
| sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est. In imo | |
| pectoris secessu recondatur, feraturque, non ferat. Immo in | |
| contrarium omnia eius indicia flectamus: uultus remittatur, | 5 |
| uox lenior sit, gradus lentior; paulatim cum exterioribus | |
| interiora formantur. In Socrate irae signum erat uocem | 3.1 |
| summittere, loqui parcius; apparebat tunc illum sibi obstare. | |
| Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec | |
| erat illi exprobratio latitantis irae ingrata. Quidni gauderet | |
| quod iram suam multi intellegerent, nemo sentiret? Sensis- | 5 |
| sent autem, nisi ius amicis obiurgandi se dedisset, sicut ipse | |
| sibi in amicos sumpserat. Quanto magis hoc nobis faciendum | 4.1 |
| est! Rogemus amicissimum quemque ut tunc maxime liber- | |
| tate aduersus nos utatur cum minime illam pati poterimus, | |
| nec adsentiatur irae nostrae; contra [nos] potens malum et | |
| apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, | 5 |
| aduocemus. Qui uinum male ferunt et ebrietatis suae | 5.1 |
| temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis ut e | |
| conuiuio auferantur; intemperantiam in morbo suam ex- | |
| perti parere ipsis in aduersa ualetudine uetant. Optimum | 6.1 |
| est notis uitiis inpedimenta prospicere et ante omnia ita | |
| componere animum ut etiam grauissimis rebus subitisque | |
| concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae | |
| iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum pro- | 5 |
| fiteatur. Id fieri posse apparebit, si pauca ex turba ingenti | 7.1 |
| exempla protulero, ex quibus utrumque discere licet, quan- | |
| tum mali habeat ira ubi hominum praepotentium potestate | |
| tota utitur, quantum sibi imperare possit ubi metu maiore | |
| compressa est. | 5 |