| Cambysen regem nimis deditum uino Praexaspes unus ex | 5.14.1.1 |
| carissimis monebat ut parcius biberet, turpem esse dicens | |
| ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequeren- | |
| tur. Ad haec ille 'ut scias' inquit 'quemadmodum numquam | |
| excidam mihi, adprobabo iam et oculos post uinum in | 5 |
| officio esse et manus.' Bibit deinde liberalius quam alias | 2.1 |
| capacioribus scyphis et iam grauis ac uinolentus obiurga- | |
| toris sui filium procedere ultra limen iubet adleuataque | |
| super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum et | |
| ipsum cor adulescentis (id enim petere se dixerat) figit | 5 |
| rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit | |
| ac respiciens patrem interrogauit satisne certam haberet | |
| manum. At ille negauit Apollinem potuisse certius mittere. | |
| Di illum male perdant animo magis quam condicione | 3.1 |
| mancipium! eius rei laudator fuit cuius nimis erat specta- | |
| torem fuisse. Occasionem blanditiarum putauit pectus filii in | |
| duas partes diductum et cor sub uulnere palpitans: contro- | |
| uersiam illi facere de gloria debuit et reuocare iactum, ut | 5 |
| regi liberet in ipso patre certiorem manum ostendere. O | 4.1 |
| regem cruentum! o dignum in quem omnium suorum arcus | |
| uerterentur! Cum execrati fuerimus illum conuiuia suppli- | |
| ciis funeribusque soluentem, tamen sceleratius telum illud | |
| laudatum est quam missum. Videbimus quomodo se pater | 5 |
| gerere debuerit stans super cadauer fili sui caedemque illam | |
| cuius et testis fuerat et causa: id de quo nunc agitur apparet, | |
| iram supprimi posse. Non male dixit regi, nullum emisit ne | 5.1 |
| calamitosi quidem uerbum, cum aeque cor suum quam fili | |
| transfixum uideret. Potest dici merito deuorasse uerba; nam | |
| si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam pater facere | |
| potuisset. Potest, inquam, uideri sapientius se in illo casu | 6.1 |
| gessisse quam cum de potandi modo praeciperet <ei> quem | |
| satius erat uinum quam sanguinem bibere, cuius manus | |
| poculis occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum | |
| eorum qui magnis cladibus ostenderunt quanti constarent | 5 |
| regum amicis bona consilia. |