| Pacem demus animo quam dabit praeceptorum saluta- | 5.41.1.1 |
| rium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta | |
| mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiae satis fiat, nil | |
| in famam laboremus; sequatur uel mala, dum bene meren- | |
| tis. 'At uulgus animosa miratur et audaces in honore sunt, | 2.1 |
| placidi pro inertibus habentur.' Primo forsitan aspectu; sed | |
| simul aequalitas uitae fidem fecit non segnitiem illam animi | |
| esse sed pacem, ueneratur illos populus idem colitque. Nihil | 3.1 |
| ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at | |
| omnia ex contrario mala, ferrum et ignes. Pudore calcato | |
| caedibus inquinauit manus, membra liberorum dispersit, | |
| nihil uacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non | 5 |
| infamiae metuens, inemendabilis cum ex ira in odium | |
| occalluit. | |
| Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus | 42.1.1 |
| radicitus quae quamuis tenuia undecumque haeserint rena- | |
| scentur, et iram non temperemus sed ex toto remoueamus— | |
| quod enim malae rei temperamentum est? Poterimus autem, | |
| adnitamur modo. Nec ulla res magis proderit quam cogi- | 2.1 |
| tatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat: 'quid iuuat | |
| tamquam in aeternum genitos iras indicere et breuissimam | |
| aetatem dissipare? Quid iuuat dies quos in uoluptatem | |
| honestam inpendere licet in dolorem alicuius tormentumque | 5 |
| transferre? Non capiunt res istae iacturam nec tempus uacat | |
| perdere. Quid ruimus in pugnam? Quid certamina nobis | 3.1 |
| arcessimus? Quid inbecillitatis obliti ingentia odia suscipi- | |
| mus et ad frangendum fragiles consurgimus? Iam istas in- | |
| imicitias quas inplacabili gerimus animo febris aut aliquod | |
| aliud malum corporis uetabit geri; iam par acerrimum | 5 |
| media mors dirimet. Quid tumultuamur et uitam seditiosi | 4.1 |
| conturbamus? stat supra caput fatum et pereuntis dies in- | |
| putat propiusque ac propius accedit; istud tempus quod | |
| alienae destinas morti fortasse circa tuam est. |